|
Idem dicit: onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum (Isa.
XXXIV). Onocentorum, ut etiam supra diximus, duobus naturis constare
physiologus asserit; superior enim pars centauro, id est homini equestri
similis est; inferioris vero partis membra sunt onagri, id est asini
agrestis. Huic assimilantur vecordes atque bilingues specie homines,
moribus autem informes, dicente Apostolo: Habentes speciem pietatis,
virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III). Unde in Psalmo: Homo cum
in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus,
et similis factus est illis (Psal. XLVIII).
|
|