CAP. XXXIV. De adamantis virtute.

Physiologus dicit quod est lapis qui dicitur adamas, et in quodam monte Orientis invenitur, ita tamen ut nocte quaeratur, non in die, quia nocte lucet, et indicatur ubi fuerit. Per diem autem non lucet, quia sol obtundit lumen ejus. Contra hujus lapidis duri tiem non ferrum, nec ignis, nec alius lapis potest praevalere. De hoc lapide dicit propheta, ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam (Ezech. III). Et quia Creatori creatura praevalere non potest, ideo adamas Christus est. Ex illo vero adamante omnes sancti adamantini lapides a propheta dicti sunt, sicut a nomine Christi Christiani vocantur, et nominantur. Ergo mons, quem dicit physiologus Orientalis, in quo lapis adamas invenitur, est Christus, qui sicut in Patre agnoscitur, ita Pater in Filio. Ipse enim dicit: Ego in Patre, et Pater in me est; (Joan. IV); et iterum: Qui videt me, videt et Patrem (Ibid.). Quod lapis per diem non invenitur, significat Christum occultasse descensionem suam coelestibus virtutibus, et dominationibus et potestatibus, qui tanquam luminaria Dei assistunt, sed nunquam sciverunt mysterium descensionis, et incarnationis ejus quod facturus erat in terris. Denique jam transactis omnibus mirabilibus ejus, quae fecit pro humani generis redemptione, cum ascendisset in coelos, integrum atque perfectum hominem illuc se inducens, videntes etiam supernae civitatis exercitus dixerunt. Quis est iste rex gloriae? (Psal. XXIII.) Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? (Isa. LXIII.) quasi dicat: Quis est iste qui ascendit ex sanguine, et rubor vestimenti ejus ex carne? Et in nocte invenitur ille lapis, quoniam in istius coeli tenebras descendit, et illuminavit omne hoc genus, quod sedebat in tenebris, et in regione umbrae mortis, sicut David propheta in persona totius humani generis. Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine, Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. XVII). Venit ergo Dominus, et lucernam quam exstinxerat diabolus, id est animam, et corpus in se suscipiens illuminavit splendore suae gratiae vivificans et reparans manifestius, dicente Apostolo de tam admirabilis mysterii sacramento: Etenim manifeste, inquit, magnum est mysterium pietatis, quod manifestum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III). Quod autem de eo lapide dicit physiologus, quod neque ferrum illi praevalet, id est mors illi non dominabitur, delevit enim et conculcavit mortem, sicut Apostolus testatur, dicens: Devicta est mors in victoria. Ubi est mors contentio [victoria] tua? Ubi est mors aculeus [stimulus] tuus? (I Cor. XV.) Sed neque ignis illi potest nocere id est diabolus, qui ignitis jaculis suis succendit omnem terram, civitates, id est luxuriosos, ebriosos et iracundos, de quibus Isaias dicit: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni succensae sunt (Isa. I). Dominus enim Jesus Christus interficiet eum spiritu oris sui (II Thess. II). Sed neque alter lapis illi nocuit, id est nullus homo penitus, neque ulla creatura praevaluit adversus eum. Omnia enim per ipsum facta sunt, quia sine ipso factum est nihil (Joan I). Adamas parvus est, et indecorus, ferrugineum habens colorem, et splendorem crystallinum, et in modum nuclei avellani invenitur, ac nulli cedit materiae, nec ferro, nec igni, nec unquam incalescit. Unde et nomen interpretatione Graeca indomita vis ejus accepit. Sed cum sit invictus ferro, ignisque contemptor, hircino tamen sanguine recenti, et calido maceratur, sicque multis ictibus ferri frangitur, cujus tragmentis insculptores pro gemmis insigniendis perforandisque utuntur. Hic autem dissidet cum magnete lapide, in tantum ut juxta positus ferrum non patiatur abstrahi in magnetem [magneti]. Sed si fuerit amotus adamas, tum magnes ferrum rapit, et comprehendit et aufert. Fertur quoque electri more venena depellere, metus vanos expellere, maleficis resistere artibus. Genera ejus sunt sex, quibus quia ad institutum nostrum parum faciunt, supersedeo.