CAP. XXXV. De concha seu concha margaritifera.

Est inter conchas margaritiferas, id est conchas et margaritas quae Latine uniones, et vulgo perlae vocantur ferentes, species quaedam, quae ab aliis marmaetholion, ab Latinis concha Sabaea dicitur, quia concava est et rotunda. Est autem in duas partes divisa, ita ut, cum voluerit, aperiat se, et, cum voluerit, claudat. Haec ergo de fundo maris ascendit, et matutino rore alit intra se carnem. Ergo cum ascenderit de loco suo super mare, aperit os suum, et suscipit intra se de rore coeli, et circumfulget eam radiis solis, et sic intra eam margarita pretiosa et splendida valde, quippe quae rore coeli concepta est, et de radio solis clarificata. Lapis autem iste, qui dicitur conchus, figuram gerit sanctae Mariae, de qua propheta Isaias dicit: Et egredietur virga de radice Jesse (Isa. II). Et iterum: Ecce virgo concipiet, et pariet filium (Isa. VII). Quae virga virgo sancta Maria est dicta. Flos vero, qui de sancta Maria est natus, Dominus noster Jesus Christus est. Sicut enim de mari ascendit concha, in qua nascitur conchus lapis, sic sancta Maria ascendit de domo patris sui ad templum Dei, et ibi accepit rorem coelestem. Haec sunt verba, quae dicta sunt ad eam ab angelo Gabriele: Spiritus Domini superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). Ecce hi sermones sunt, hic ros coelestis. Sicut multo ante patriarcha Isaac benedicens filium suum, et significans quod Christus ex semine ejus nasceretur, ait ad eum dicens: Det tibi Deus de rore de coeli, et de pinguedine terrae (Gen. XXVII), castam atque intactam Mariam virginem significans, matutinus autem ros quem concipit tempus orationis matutinum describit. Quod autem aperit os suum concha, significat ubi Maria dixit ad angelum; Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I), et statim accepit Spiritum sanctum in se, et virtus Altissimi tanquam sol justitiae clarificavit eam, atque quod natum est ex ea, vita est, et lux. Venit lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). De quo et Paulus: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus (Hebr. I), etc. Et alibi: In quo complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare (Coloss. I). De ista igitur margarita legitur in Evangelio, quod simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, vendidit omnem substantiam suam, et possedit hanc margaritam (Matth. XIII). Iste autem negotiator est utique chorus apostolorum. Omnes enim apostolos unum negotiatorem dicit, propter unitatem fidei. Etenim non est Judaeus, neque Graecus, neque servus, neque liber, neque Scytha, neque barbarus, neque masculus, neque femina, omnes enim sumus unum in Christo Jesu (Coloss. III). Idem ergo bonus et sapiens negotiator, id est sanctus chorus apostolorum, quaerit bonas margaritas, hoc est lex et propheta, sive omnis anima credens quaerit Deum. Quaerit etiam vir justus bonas margaritas, hoc est apostolos et prophetas et patriarchas, per quos possit ad illam veram et pretiosam pervenire margaritam. Isti sunt lapides sancti, qui volvuntur super terram. Cum ergo commemoratus ille bonus negotiator invenit illam pretiosam et bonam margaritam, id est Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei vivi, emit eam venditis omnibus facultatibus suis, id est contemnens et spernens non solum istius vitae substantiam, sed etiam uxorem et filios, et omnem cognationem carnalem, insuper et corpus suum et animam, sicut Veritas dicit: Quicunque perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X). Haec omnia videns apostolorum chorus non aurum accipit, neque argentum, sicut beatus Petrus ad illum claudum stipem petentem: Argentum, inquit, et aurum non est mihi; quod autem habeo, tibi do. In nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III). Et Paulus. Omnia, inquit, quaecunque erant mihi lucra, haec propter Christum arbitratus sum detrimenta, propter eminentem scientiam Christi (Philip. III). Qui ergo confitenter contempserit omnes facultates suas, uxoremque et filios et omnem cognationem suam, insuper corpus et animam propter unius margaritae acquisitionem; si certissime confisus fuerit, et crediderit posse unam margaritam acquirere, longe majores et meliores divitiarum facultates praecellentioremque honorem, insuper et gloriae coronam habebit, quae omnia ille negotiator possidet, qui est apostolorum chorus, per unum illum lapidem pretiosum Dominum nostrum Jesum Christum, qui est verae margarita, via, veritas et vita nostra (Joan. XIV). Denique audi ipsum in Evangelio dicentem: Ecce dedi vobis potestatem spirituum immundorum, et calcandi super omnes serpentes et scorpiones et supra omnem potestatem diabolicam, et sanandi omnes languores et infirmitatem (Luc. X). Et iterum: Euntes praedicate quoniam appropinquavit regnum coelorum, infirmos curate, leprosos mundate, caecos illuminate, mortuos suscitate, daemonia ejicite (Matth. X). Videte nunc quam inaestimabilis sit ista margarita sanctis martyribus, qui non solum cum in hac vita essent, sed etiam post hujus vitae excessum mira egerunt, sicut nunc videmus quomodo in obsessis corporibus spiritus immundi illorum virtute et potestate torquentur et cruciuntur, et invisibilibus flagellis verberantur, quousque ejiciantur et effugentur ab hominibus, sicut ipsi daemones audientibus nobis exclamant vociferantes, et rogantes eos ut cessent torquere eos, tam varii et multiformes. Alii enim clamantes, alii rugientes, sicut serpentes sibilantes fugantur ab obsessis hominum corporibus per apostolorum hominumque sanctorum virtutes, quae illis secundum merita sua a Domino datae sunt. Honorem vero illum transcendentem et superimentem omnibus terrenis honoribus, sortiti sunt ab ipso pretioso lapide, pro quo omnia sua bona dimiserunt, ut illum coelestem thesaurum possiderent, qui dicunt ad Salvatorem: Ecce nos quidem dimisimus uxores et filios et omnes possessiones propter te, quid facies nobis in regno tuo? (Matth. XIX.) Et ille dicit illis: Amen, amen dico vobis, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae ad judicandum orbem terrae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Ibid.). Unde satis confidenter Paulus apostolus dicit: Nescitis quoniam angelos judicabimus? et a nobis judicabitur hic mundus (I Cor. VI). Tanta enim gloria, tanto honore remuneratus est apostolorum chorus, ut in hoc saeculo adhuc positus legitimus ille atheleta Christi Paulus praeviderit in coelis justitiae suae coronam, sicut exsultans ait: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex, non solum mihi, sed et omnibus qui diligunt praesentiam regni ejus (II Tim. IV). Talem coronam meretur a Christo bonorum apostolorum chorus, talemque retributionem apostoli recipient pro corruptibilibus.