|
Est bellua in mari, quae dicitur Graece Aspidochelone
[[sba][s][p][i][d][o][kh][e][l][ohac][n][ee]], Latine autem
aspidotestudo. Cetus autem est magnus, habens super corium suum tanquam
sabuli seu arenae aggerem, juxta maris littus frequenter victitans. Haec
in medio maris elevat dorsum suum super undas maris sursum, ita ut
navigantibus nautis non aliud credatur esse quam insula, praecipue cum
viderint totum illum locum sicut in omnibus littoribus maris sabulo esse
obtectum. Putantes autem insulam esse, applicant navem suam juxta eam,
et descendentes, figunt illic palos, et alligant navem, deinde ut
coquant sibi cibos post laborem, faciunt ibi focos et ignes super
arenam, quasi super terram. Illa vero, ut senserit ardorem ignis, subito
mergit se in aquam, et navem secum trahit in profundum maris. Sic
patiuntur omnes qui increduli sunt, et quicunque ignorant astutias
diaboli, qui spem suam ponentes in eum, et operibus ejus se obligantes,
simul merguntur cum illo in gehennam ignis ardentis. Ista est astutia
ejus. Secunda hujus belluae natura est haec. Quando esurit, aperit os
suum, et quasi quemdam odorem suave olentem exhalat de ore suo, quem mox
ut senserint minores pisces, congregant se intra os ipsius. Cum autem
repletum fuerit os ejus diversis piscibus pusillis, subito claudit os
suum, et transgluttit eos. Sic patiuntur omnes qui sunt modicae fidei.
Voluptatibus enim ac lenociniis quasi quibusdam odoribus diabolicis
inescati, subito absorbentur ab eo sicut pisciculi minuti. Majores enim
se continent ab illo, neque appropriant ei. Sic etiam qui Christum
semper in sua mente habent, magni sunt apud eum, et si sunt perfecti,
agnoscunt multiformes astutias diaboli, et custodiunt se ab eo, et magis
resistunt; ille vero fugit ab eis. Dubii autem et modicae fidei homines,
dum vadunt post voluptates et luxurias diaboli, decipiuntur, dicente
Scriptura: Unguento et variis odoribus delectantur (Prov. XXVII) Et sic
confringitur a ruinis anima. Cetus dicitur ab immanitate corporis.
Habent enim ingentia corpora haec genera belluarum, aequalia montibus,
in tantum ut etiam ibi naves quasi ad insulam applicentur, sicut ille
qui excepit Jonam, cujus alvus tantae magnitudinis fuit, ut putaretur
infernus, dicente ipso Jona propheta: De ventre inferni clamavi, et
exaudisti vocem meam (Jon. II).
|
|