CAP. III. De onocentauro.

Onocentaurum duabus naturis constare physiologus asserit, dicens: Superior pars centauro homini similis est, inferior vero ono, id est asino. Huic assimilatur vecordes atque bilingues homines. Unde Paulus dicit: Habentes promissiones pietatis, factis autem abnegantes (II Cor VII); et Psalmista: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII).