|
Physiologus dicit de herinaceo, quod figuram habet porcelli lactentis,
et est totus spinosus, qui tempore vindemiarum ingreditur vineam, et ubi
invenit vitem oneratam, ascendit supra et excutit racemos ad terram,
deinde descendit et involvit se super congregatos racemos, ut infigantur
in spinis suis, et sic fert escam catulis suis. Est autem aptus
medicinae, coctus et comestus proficit. Tu vero, homo Dei, custodi
vineam tuam et omnes fructus ejus spirituales, ne te occupet istius
saeculi sollicitudo, et temporalium bonorum voluptas, et spinosus
diabolus infigat suis spinis omnes fructus ejus spirituales, et faciat
escam bestiis, et fiat anima tua nuda, vacua et inanis, sicut pampinus,
sive vitis ablatis uvis. Post hoc enim frustra clamabis: Vineam meam non
custodivi (Cant. II). Hujus herinacei etiam natura est, ut si quando
senserit hominem, contra omnes insidias ejus protegit se suis spinis
sepiens, et se in globum colligens, et velut plaustrum stridet. Tu autem
salutis tuae inimicum praesentiscens, datis tibi virtutibus et Ecclesiae
sacramentis contra eum te muni, et ut Deo vivas, mundi, carnis et
diaboli operibus mortuum te finge.
|
|