CAP. V. De vulpe et ejus natura.

Vulpes dicta est quasi volupes. Est enim volubilis pedibus, et nunquam recto itinere, sed tortuosis anfractibus currit. Est autem animal fraudulentum et ingeniosum. Cum enim esurit, et non invenit quod manducet, involvit se in rubra terra, ut appareat quasi cruentata, et projicit se in terram, retinetque flatum suum, ita ut non spiret, aves vero videntes eam non flantem, et quasi cruentatam, et linguam ore ejus ejectam, putant eam esse mortuam, et descendunt sessum super eam. Illa autem sic rapit eas et devorat. Istius autem figuram diabolus possidet. Omnibus enim viventibus secundum carnem fingit se esse mortuum, quousque intra guttur suum eos habeat et puniat. Spiritualibus tamen viris in fide viventibus, quae dilectionem operatur, vere mortuus est et ad nihilum redactus. Qui autem volunt exercere opera ejus, moriuntur, dicente Apostolo: Scientes hoc quia si secundum carnem vixeritis, moriemini. Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis vivetis (Rom. VIII); et David: Introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Psal. LXII); et Dominus de Herode: Ite, et dicite vulpi illi (Luc. XIII); et in Canticis canticorum: Capite nobis vulpes parvulas exterminantes vineas (Cant. II).