|
Est animal quod dicitur monoceros. Monoceros
[[m][o][n][oac][k][e][r][oh][sf]] autem Graece, unicornis dicitur
Latine, eo quod unum cornu habet in medio capite. Physiologus dicit hanc
unicornem habere naturam quod sit pusillum animal, et haedo simile,
acerrimumque habet in capite cornu unum, ipsumque nullus venator vi aut
praevenire aut capere potest, sed hoc duntaxat commento ac dolo capiunt
illud. Puellam virginemque speciosam ducunt in locum illum ubi moratur,
et dimittunt eam solam, cum autem ipsa viderit illud, aperit sinum suum,
quo viso, omni ferocitate deposita, caput suum in gremium ejus deponit,
et sic dormiens deprehenditur ab insidiatoribus et exhibetur in palatium
regis. Sic et Dominus Jesus Christus spiritualis unicornis descendens in
uterum virginis per carnem ex ea sumptam captus a Judaeis, morte crucis
damnatus est, de quo David: Et dilectus quemadmodum filius unicornium
(Psal. XXVIII); et alibi: Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum
(Psal. CXI); et Zacharias: Suscitavit cornu salutis nostrae, in domo
David pueri sui (Luc. I). Quia vero habet hoc animal unum cornu in
capite, significat hoc quod Salvator ait: Ego et Pater unum sumus (Joan.
X). Caput enim Christi Deus est (II Cor. XI). Quia acerrimum dicitur,
significat quod neque principatus, neque potestates, neque throni, neque
dominationes intelligere Deum valent sicut est. Quia autem dicitur
pusillum, propter incarnationem ejus et humilitatem dicitur, dicente
ipso: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Qui
intantum acerrimus est, ut subtilissimus diabolus intelligere et
investigare Incarnationis ejus mysterium non valuerit, sed sola
voluntate Patris descendit in uterum Virginis, et Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis (Joan. I). Haedo autem similis est unicornis,
quia Salvator, secundum Apostolum, factus est in similitudinem carnis
peccati, ut de peccato damnaret peccatum (Rom. VIII).
|
|