|
Est animal in Nilo flumine, quod dicitur hydrus, aquaticus serpens, id
est in aqua vivens. Graeci enim hydor [[rbuac][d][oh][r]] aquam vocant.
Inde hydrus aquaticus serpens, cujus ictu obturgescunt, quem morbum boam
[fiboam] dicunt, eo quod fimo bovis curetur. Secundum poetas hydra est
draco multorum capitum, qualis fuit in Lerna palude provinciae Arcadiae,
quem cum Hercules occidere vellet, uno capite caeso, tria capita
exsurgebant. Sed hoc fabulosum est. Nam constat quod hydra dicta
multorum capitum, est locus evomens aquas vastantes vicinam civitatem,
in quo uno meatu clauso multi erumpebant, quod Hercules videns loca ipsa
igne exussit, et meatus clausit. At hic hydrus praefatus inimicus est
crocodilo, et hanc habet naturam et consuetudinem, ut cum venerit et
viderit crocodilum in littore dormientem, vadit et involuit se luto, quo
possit facilius illabi in fauces crocodili. Crocodilus igitur subito eum
vivum transglutit, ille vero dilanians omnia viscera ejus, non solum
vivus, sed etiam illaesus exit. Sic igitur mors et infernus figuram
habent crocodili, quorum inimicus est Dominus noster Jesus Christus. Nam
assumens humanam carnem, descendit ad infernum, et disrumpens omnia
viscera ejus, eduxit eos qui injuste ab eo detinebantur in morte.
Mortificavit enim ipsam mortem resurgens a mortuis, et illi insultat per
prophetam dicens: O mors, ero mors tua, morsus tuus ero, inferne (Ose.
XV), quia et corpora multorum sanctorum cum Christo eo tempore
resurrexere (Matth. XVII, 27).
|
|