CAP. VIII. De crocodili natura.

Crocodilus a colore croceo dicitur, et nascitur in Nilo flumine, quadrupes animal, terra et aqua vivens, longitudine plerumque viginti cubitorum, dentium et unguium immanitate armatum, cujus cutis tantae duritiae dicitur, ut quamvis percutiatur in tergo lapidum ictibus, nihil laedatur. Nocte in aquis, die in humo quiescit; qui si aliquando inveniat hominem comedit eum, si vincere potest, et postea eum semper plorat. Solus autem prae omnibus animalibus superiora oris movet, inferiora vero immota tenet. Stercus ejus fit unguentum, unde vetulae et rugosae mulieres facies suas perungunt, fiuntque pulchrae donec sudor defluens faciem lavet. Cujus figuram portant hypocritae sive luxuriosi atque avari, quia, quamvis vento superbiae inflentur, tabe luxuriae maculentur, avaritiae morbo offuscentur tamen rigidi ac velut sanctissimi in sanctificationibus legis coram omnibus incedere hominibus sese ostendunt. Nocte in aquis, die humi quiescit, quia quamvis hypocritae luxuriose vivant, tamen sancte et juste vivere dici delectantur. Conscii suae malitiae corde plangunt, licet usu semper retrahantur et consuetudine ad perpetrata. Superiora oris ejus movet, quia hi sanctorum Patrum vitae exempla, verborumque doctrinam aliis in verbo ostendunt, tamen ne minimum quidem eorum quae dicunt in se ostendunt. De stercore ejus fit unguentum, quia plerumque mali de perpetrato malo ab imperitis laudantur, ac ab hujus mundi favoribus extolluntur. Sed cum districtus judex perpetratis malis iram suam ad feriendum promovet, tunc omnis ille decor laudis velut fumus evanescit.