|
Tigris vocata est propter volucrem fugam; ita enim nominant Persae et
Medi sagittam. Est autem bestia variis distinctis maculis, virtute et
velocitate mirabili, ex cujus nomine flumen Tigris vocatur, quod is
rapidissimus sit omnium fluviorum. Has magis Hircania gignit. Tigris
vero ubi vacuum raptae sobolis reperit cubile, illico vestigiis raptoris
insistit, atque ille, quamvis equo vectus fugaci, videns tamen
velocitate ferae se posse praeverti, nec ullum evadendi suppetere sibi
posse subsidium, tigrim hujusmodi fraude amollitur: ubi se contiguum
viderit, sphaeram de vitro, id est speculum rotundum projicit; at illa
imagine sui luditur, et sobolem putat, revocatque impetum, colligere
fetum desiderans. Rursus inani specie detecta, totis se ad
comprehendendum equitem viribus fundit, et iracundiae stimulo velociter
fugienti imminet. Iterumque ille appropinquantem sphaerae objectu
retardat, nec tamen sedulitatem matris, memoria fraudis excludit. Cassam
versat imaginem, et quasi lactatura fetum residet. Sicque pietatis sui
studio decepta et vindictam amittit et prolem.
|
|