|
Canis nomen Latinum Graecam habere videtur etymologiam. Cynos
[[k][u][ohac][n]] enim Graece canis dicitur Latine, licet quidam a
canore latratus appellatum existiment, eo quod canore insonat, unde et
canere dicitur. Nihil autem sagacius canibus. Plus enim sensus caeteris
animalibus habent; nam soli sua nomina recognoscunt, dominos suos
diligunt. Canum sunt plurima genera. Alii ad capiendum investigant
silvarum feras. Alii custodes domorum, substantiam dominorum suorum
custodiunt, ne forte rapiantur in nocte a latronibus. Pro dominis suis
etiam morti se objiciunt voluntariae, ad praedam cum domino suo currunt,
corpus etiam domini sui mortuum custodiunt, et non derelinquunt, quorum
postremo natura est extra homines esse non posse. Leguntur canes in
tantum suos dilexisse dominos, ut Garamuntum regem ab inimicis captum,
et custodiae mancipatum, ducenti canes agmine facto per medias acies
inimicorum ab exsilio reduxerint, praeliantes adversos resistentes.
Jasone Lycio interfecto, canis ejus aspernatus cibum, inedia obiit.
Lysimachi regis canis flammis se injecit accenso rogo domini sui, et
pariter igni absumptus est. Appio Junio, et Publio Silio consulibus
damnatum dominum, canis cum abigi non posset, comitatus est in carcerem,
et mox percussum ululatu prosecutus est, cumque ex miseratione populi
Romani ei cibus daretur, ad os defuncti escam tulit, ultimo abjectum in
Tiberim tumulo cadaver adnatans sustentare conabatur. Canis vero ubi
vestigium leporis cervive reperit, et ad diverticulum semitae venerit,
et quoddam viarum compitum, quod partes in plurimas scinditur, ambiens
singularum semitarum exordium, tacitus secum ipse pertractat, velut
syllogisticam vocem sagacitate colligendi odoris dimittens. Aut certe,
inquit, in hanc partem deflexit, aut in illam. Aut certe in hunc se
anfractum contulit, sed nec in istam, nec in illam ingressus est,
superest igitur ut in istam partem se contulerit, et sic falsitate
repudiata in veritatem prolabitur. Saepe etiam vocis illatae evidentia
canes ad redarguendos reos indicia prodiderunt, ut muto eorum testimonio
plerumque sit creditum. Antiochiae ferunt in remotiore parte urbis
necatum virum quodam crepusculo, qui canem sibi adjunctum habebat, miles
quidam praedandi studio minister exstiterat caedis, tectus idem adhuc
tenebroso diei exordio, in alias partes secesserat. Jacebat inhumatum
corpus, frequens erat spectantium vulgus astabat questu lacrymabili
canis, dominique flebat aerumnam. Forte is qui necem intulerat, (ut se
habet versutia humani ingenii) vitandi incommodi aviditate, et ut ejus
praesentia fidem faceret innocentiae, ad illam circumstantis populi
accessit coronam, et velut miserans appropinquabat ad funus. Tunc canis
sequastrato paulisper doloris questu, ultionis arma assumpsit, atque
apprehensum tenuit et velut epilogans quoddam miserabile carmen
murmurans, universos convertit in lacrymas, fidemque et probationem
detulit, quia quem solum tenuit ex pluribus non dimisit. Denique
perturbatus fuit ille, et tam manifestum rei indicium, neque odii, neque
inimicitiarum, neque injuriae alicujus vel invidiae obice, propter
objectionem naturae, vel crimen repellere potuit. Itaque quod erat
ratione consonum, ultionem perpessus est, quia defensionem sibi
praestare non potuit. Lingua canis dum lingit vulnus, sanat illud.
Lictus ejus admodum medicus esse fertur. Catuli denique lingua,
vulneratorum solet esse intestinorum salus. Natura ejus ut ad vomitum
suum revertatur, iterumque comedat. Cumque flumen tranaverit carnem aut
aliquid tale in ore suo tenens, cum viderit umbram, os suum aperit,
atque dum properat aliam carnem sumere, ipsam quam tenet perdit. Cujus
figuram in quibusdam rebus praedicatores habent, qui semper admonendo et
exercendo quae recta sunt, insidias diaboli pellunt, ne thesaurum Dei
animas Christianorum ipse auferat. Lingua canis dum lingit vulnus, sanat
illud, quia peccatorum vulnera dum in confessione nudantur, sacerdotum
correctione mundantur. Intestina quoque hominis curat lingua canis, quia
secreta cordis ipsius mundantur opere et sermone doctoris. Medicus
admodum canis dicitur esse, quia qui praeest aliis, sapientiae studiis
invigilare, omnique modo crapulam vitare debet. Nam in saturitate panis
Sodoma periit. Nullo demum ambitu tam cito possidet hominem inimicus,
quam voraci gula. Quod canis ad vomitum redit, quosdam post peractam
confessionem incaute ad perpetrata facinora redire demonstrat. Quod
carnem in flumine per cupitam umbram relinquit, significat homines
stultos, qui propter ambitionem rei ignotae, id saepe quod sui juris
est, derelinqunt. Unde fit ut, dum non valent adipisci quod cupiunt,
frustra nolint perdere id quod reliquerunt. Lycisci dicuntur canes qui
ex lupis et canibus nascuntur, cum inter se forte miscentur. Solent Indi
feminas canes alligare in silvis, ut admisceantur ad tigres bestias, a
quibus insiliri, et nasci ex eodem fetu canes acerrimi dicuntur, adeo
fortes ut complexu leones prosternant.
|
|