|
Omnibus animantibus Adam primus vocabula indidit, imponens unicuique
nomen ex praesenti institutione juxta conditionem naturae cui serviret.
Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt vocabula,
non autem secundum linguam Latinam, atque Graecam, aut quarumlibet
gentium barbararum nomina illa imposuit Adam, sed illa lingua, quae ante
diluvium una fuit omnium quae Hebraea nuncupatur. Latine autem animalia
sunt animantia dicta, quae animantur vita, et moventur spiritu.
Quadrupedia vocata, quod quatuor pedibus gradiantur, quae etsi similia
sint pecoribus, tamen non sunt sub cura humana, ut cervi, damae, onagri,
etc. Sed neque bestiae sunt, ut leones, neque jumenta, ut usus hominum
juvare possint. Pecus dicimus esse, quod humana lingua et effigie caret.
Proprie autem pecorum nomen iis animalibus accommodari solet, quae sunt
ad vescendum apta, ut oves et sues; aut in usus hominum commodata, ut
equi et boves. Differt autem inter pecora et pecudes. Nam veteres in
significatione omnium animalium pecora dixerunt, pecudes autem tantum
animalia illa quae eduntur, quasi pecudes. Generaliter autem omne animal
pecus a pascendo vocatur. Jumenta inde nomen traxerunt, quod nostrum
laborem vel onus suo adjutorio subvectando vel arando juvant. Nam bos
carpenta trahit, et durissimas glebas vomere vertit. Equus et asinus
onera portant, et hominum in gradiendo laborem temperant. Unde et
jumenta appellantur ab eo quod homines juvant; sunt enim magnarum virium
animalia. Item dicuntur armenta, vel quod sint armis apta, id est bello,
vel quod his in armis utimur, vel quod magnos armos habent. Alii armenta
boves tantum intelligunt, ab arando, quasi aramenta, vel quod sint
cornibus armata. Discretio autem est inter armenta et greges. Nam tantum
majorum ut equorum et boum sunt armenta, greges vero etiam caprarum, et
ovium, et caeterorum minorum gregatim viventium.
|
|