|
Ovis molle pecus lanato corpore, inerme animal, animo placidum, ab
oblatione dictum, eo quod apud veteres in initio non tauri, sed oves in
sacrificio mactarentur. Ex his quasdam bidentes vocant eas, quae inter
octo dentes duos altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificio
offerebant, vel quae essent biennes. Ovis sub adventu hiemis, quia
inexplebilis ad escam, insatiabiliter herbam carpit, eo quod praesentiat
asperitatem hiemis adfuturam, ut prius herbae pabulo se faciat quam gelu
adurente omnis herba deficiat.
|
|