|
Vervex vel a viribus dicitur, eo quod caeteris ovibus sit fortior, vel
quod sit vir, id est masculus, emasculatus tamen, nam masculus aries
dicitur, vervex castratus, vel quod vermes in capite habeant, quorum
ipsi ut arietes excitati pruritu, se invicem concutiunt. Unde aries
[a][p][ogv] [t][o][uti] [sbaac][r][e][o][sf], id est a matre, vocatus,
quo nomine apud nos in ovibus masculi vocantur, sive quod hoc pecus a
gentilibus primo est aris immolatum, ut aries diceretur eo quod
imponeretur aris. Unde illud:
|
“Aries mactatur ad aram,”
|
|
sed id minus placet, et primae syllabae quantitas non approbat.
|
|