|
Agnus dicitur, quasi hagnes [sbaac][g][n][ee][sf], id est castus. Latini
autem sic dictum putant, eo quod prae caeteris animalibus matrem
agnoscat, adeo ut etiamsi in magno grege erret, statim balatu
recognoscat vocem parentis, festinetque ad matrem, lactis quoque materni
notos sibi fontes requirat. Mater vero inter multa millia agnellorum
solum filium noscit, et licet unus sit plurimorum balatus, et eadem
species, illa tamen fetum suum recognoscit, et discernit a caeteris, et
solum filium tacitae pietatis studio recognoscit.
|
|