CAP. XVI. De hirco et haedo.

Hircus lascivum animal est, petulans et fervens semper ad coitum, cujus oculi ob libidinem in transversum aspiciunt, unde nomen traxit; nam hirquii sunt oculorum anguli, secundum Suetonium. Cujus natura adeo calida est, ut adamantem lapidem, quem nec ignis nec ferrum domare valet, solus hujus cruor dissolvat. Hoedi secundum quosdam ab edendo vocati sunt; parvi enim pinguissimi sunt et saporis jucundi, unde et hoedus et hoedulus nominatur, sed quia hoedus scribitur sic, aliis dici videtur quod, si h in f mutetur, fiat foedus.