|
Juvencus dictus eo quod juvare incipiat usus hominum in terra colenda,
vel quia apud gentiles semper ubique immolabatur, et nunquam taurus; nam
in victimis etiam aetas considerabatur.
Taurus [[t][a][uti][r][o][sf]] nomen Graecum est, sicut et bos. Indicis
tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilus in contrarium
versus, hiatus magnus. Hi quoque circumferunt cornua, omnique caput
flexibilitate qua volunt tergi duritia omne telum respuunt; tam immani
sunt feritate, ut capti animas ne domentur projiciant.
|
|