CAP. XIX. De bove, et uro, et similibus.

Bos Graecis [b][o][uti][sf], hic et haec boys, hujus boos dicitur, hunc Latini trionem nominant, eo quod terram terat, quasi terionem. Boum in socios eximia dilectio est; nam alter alterum inquirit, cum quo ducere collo aratrum consuevit, et frequenti mugitu amicum testatur affectum, si forte defuerit. Boves impendenti pluvia ad praesepia se tenere noverunt, atque, ubi naturali sensu collegerunt mutationem coeli, in serenitatem foras spectant, et ultra praesepia cervices extendunt suas una in omnes partes, ut prodire se velle testentur. Uri agrestes boves sunt, habentes cornua immensa, in tantum ut inter regias mensas ob insignem capacitatem gerulae potuum fiant.

Sunt etiam in India boves unicornes, solidos ungulis, nec bisulcis, sed atrocissimi. Bubali inde nomen trahunt, quod sint similes boum, adeo indomiti, ut prae feritate jugum non recipiant.

Vacca dicta quasi boacca; est enim ex genere nominum a masculinis formatorum, sicut leo leaena, draco dracena, etc. vitulus et vitula a viriditate vocati sunt, id est aetate viridi, sicut et virgo, vitulam enim parvam esse dicimus, et nondum enixam; nam enixa juvenca est, id est vacca juvenis.