CAP. II. De pardo, et leopardo. |
Pardus est ferarum genus varium, ac velocissimum, et praeceps ad sanguinem. Saltu enim ad mortem ruit. Leopardus ex adulterio leaenae et pardi nascitur, et tertiam originem efficit, sicut et Plinius in naturali historia dicit leonem cum parda, aut pardum cum leaena concumbere, et ex utroque coitu degeneres partus creari, quales sunt ex diversis speciebus progeniti mulus et burdo.De panthera vide lib. II, cap. 23.De antalope seu antula, lib. II, cap. 2.De unicorni vide lib. II, cap. 6. |