CAP. XX. De cameli natura.

Camelis [k][aac][m][a] cama, id est labor nomen dedit, quod jumentum sit laboriosum, vel a chamae [[kh][a][m][a][iti]] quod Graecorum est adverbium significans humi; nam quando onerantur ut breviores et humiliores fiant, accubant, et sic chamelus scriberetur, sive quia curvus est dorso a chamiro, id est incurvo. Hos licet et aliae regiones mittant, Arabes tamen plurimos, et Bactri fortissimos camelos mittunt. Verum in hoc differunt quod Arabici bina tubera in dorso habent; Bactriani singula. Hi nunquam pedes atterunt; sunt enim illis reciproca quibusdam pelliculis vestigia carnulenta; unde et contraria sunt illis ambulantibus, nullo favente praesidio ad nisum insistendi. Habentur autem ad duplex ministerium. Sunt enim alii oneri deferendo accommodati, alii perniciores et ad iter faciendum promptiores. Sed illi ultra modum pondera recipiunt, isti amplius quam solita spatia egredi nolunt. Geniturae cupiditate efferuntur adeo ut saeviant cum venerem requirunt. Oderunt equinum genus. Sitim etiam per triduum tolerant; verum cum datur occasio bibendi, tantum implentur, quantum et desideria praeterita satiet, et in futurum diu prosit. Lutulentas aquas captant, puras refugiunt. Denique ubi coenosior aqua defuerit, ipsi assidua proculcatione limum excitant, ut turbetur; durant in annos centum. Si forte translati fuerint in loca peregrina, propter insolitam mutationem aeris, morbos trahunt. Ad bella feminae praeparantur, inventumque est ut desiderium eis coitus quadam castratione extrahatur; putant enim fieri validiores si a coitibus arceantur.