CAP. XXI. De dromedario.

Dromedarius genus est camelorum, minoris quidem staturae, sed velocioris, unde et nomen habet, Nam dromos [[d][r][oac][m][o][sf]] Graece, cursus et velocitas appellatur, centum enim milliaria et amplius una die peragere solet. Quod animal, sicut ovis, bos, et camelus, ruminat. Ruminatio autem dicta est a rumine eminente guttoris parte, per quam viam missus cibus a multis revocatur animalibus.