CAP. XXIII. De equo, et ejus natura.

Dicti equi detracta prima littera, id est a quae est in aequus, aequa, aequum, ab aequalitate, eo quod quando bigis aut quadrigis jungebantur, pares statura, viribus et cursu copulabantur. Caballus autem a cavando dictus, eo quod gradiens ungula impressa terram cavet, quod reliqua animalia non habent. Inde dictus est sonipes, quod sonat pedibus. Vivacitas equorum et industria multa. Exsultant enim in campis, odorantur bellum, excitantur sono tubae ad praelium. Voce accensi ad cursum provocantur. Dolent cum victi fuerint, exsultant cum vicerint. Quidam equi hostes in bello sentiunt, adeo ut adversarios morsu petant. Alii etiam proprios dominos recognoscunt, obliti mansuetudinis, si domini mutentur. Aliqui praeter dominum, nullum dorso recipiunt. Unde exemplum dabimus Alexandri Magni, cujus equus Bucephalus dictus, sive ab aspectus torvitate, sive ab insigni nobilitate, eo quod taurinum caput habebat, seu quod a fronte ejus quaedam exstantium corniculorum minae protuberabant. Cum ab equario suo alio tempore molliter insideretur, accepto regio stratu, neminem unquam praeter dominum vehere dignatus est. Documenta ejus in praeliis plura sunt, quibus Alexandrum sospitem e crudelissimis certaminibus ope sua extulit. Equus Caii Caesaris nullum praeter Caesarem dorso recepit. Regem Scytharum singulari certamine interemptum cum ejus victor spoliare vellet, ab ejus equo calcibus morsuque laceratus est. Nicomede rege interfecto equus ejus inedia vitam expulit. Cum praelio Antiochus Galatas subegisset, Centeretrii nomine ducis, qui in acie ceciderat, equum insiliit ovaturus; is autem adeo sprevit lupata, ut de industria acerbatus et turbatus ruina pariter, et se et equitem affligeret. In hujusmodi animalis genere aetas longior maribus. Legimus sane equum ad annos vixisse septuaginta. Notatum etiam advertimus, Opuntem [Opinicem] nomine, equum ad gregariam venerem durasse ad annos quadraginta. Equarum libido exstinguitur jubis tonsis. In quarum partu amoris nascitur veneficium, quod in frontibus praeferunt editi filii; fulvo colore, caricis mole, quod hippomanes nominatur, quod si praeraptum statim fuerit, pullo mater nequaquam ubera praebet. Quo equus sanior fuerit, et spei majoris, eo profundius nares mersitat in bibendo. Interfectis vel morientibus dominis lacrymas infuderunt. Dicunt enim equum solum propter hominem lacrymari, et doloris effectum sentire. Unde et in sentiendo equorum et hominum natura permista est. Solent etiam ex equorum moestitia vel alacritate eventum futurum dimicaturi colligere. In generosis equis, ut aiunt veteres, quatuor exspectantur, forma, pulchritudo, meritum atque color: forma, ut sit validum corpus et solidum, robori conveniens altitudo, latus longum et substrictum, clunes maximi et rotundi, pes nodosus et siccus, cornu concavo consolidatus; pulchritudo, ut sit exiguum caput et siccum, pelle prope ossibus adhaerente, aures breves et argutae, oculi magni, nares patulae, et erecta cervix, coma densa et cauda, ungularum soliditas, fixa rotunditas; meritum, ut sit animo audax, pedibus alacer, trementibus membris (quod est fortitudinis indicium), quique ex summa quiete facile concitetur, et excitata festinatione non difficile teneatur. Motus autem equi in auribus intelligitur virtus in membris trementibus; color est hic precipue exspectandus, badius, aureus, roseus, myrteus, cervinus, gilvus, glaucus, scutulatus, canus, candidus, albus, guttatus, niger, sequenti autem ordine varius ex nigro bagioque distinctus, reliquus autem varius color, ut cinereus deterrimus est. Badium autem sive, ut vulgo dicunt, bajum et bajadum antiqui quasi vadium dicebant, eo quod ejus coloris equi inter caeterea animalia fortius vadant. Ipse est et spadix, quem phoenicatum vocant, et est dictus spadix a colore palmae, quam Syrii spadicem vocant. Glaucus vero est veluti pictos habens oculos, et quodam splendore perfusos. Gilvus autem medius color est subalbidus, guttatus est albus nigris intervenientibus punctis. Candidus autem et albus invicem sibi differunt. Nam albus cum quodam pallore est; candidus vero est niveus, et majore albore perfusus. Canus dictus est, qui ex candido colore et nigro est. Scutulatus est dictus propter orbes quos habet candidos inter purpureos, varius quod vias habet imparium colorum. Qui autem tantum pedes albos habent, pedici appellatur, qui frontem albam, candidi. Cervinus est quem vulgo griseum dicunt. Onosinus autem dictus, quod sit color ejus communis cum asino, idem est et cinereus. Sunt autem equi de agresti genere orti, quos equos feros dicimus, et proinde ad urbanam dignitatem transire non possunt. Maurus niger est. Mauron enim Graeci nigrum vocant. Mannus vero equus brevior est. Verhedos vero antiqui dicebant eo quod rhedas veherent, id est ducerent, vel pervias publicas irent, per quas et rhedas ire solitum erat. Equorum tria sunt genera. Unum generosum, praeliis et oneribus aptum. Alterum vulgare atque gregarium, ad vehendum, non ad equitandum aptum. Tertium ex permistione diversi generis ortum, quod etiam bigenum dicitur, quia ex diversis nascitur, ut mulus. Mulus a Graeco fictum vocabulum habet, eo scilicet quod jugo pistorum subactus, tardas in gyrum molendo ducat molas. Judaei asserunt quod Ana abnepos Esau equarum greges ab asinis in deserto ipse prius fecerit ascendi, ut jumentorum contra naturam nova animalia nascerentur. Onagros quoque ad hoc admissos esse ad asinas dicunt, et ipsum istiusmodi reperisse concubitum, ut ex his velocissimi asini nascerentur. Industria quippe humana diversum animal in coitus coegit, sicque adulterina commistione genus aliud reperit: sicut et Jacob contra naturam ovium colorum dissimilitudines procuravit. Nam tales fetus oves illius procreabant, quales virgas arietes desuper ascendentes in aquarum speculo contemplabantur. Denique et hoc ipsum equarum gregibus fieri fertur, ut generosos objiciant equos visibus concipientium, quo eorum similes concipere et creare possint. Nam etiam columbarum dilectores depictas et pulcherrimas columbas ponunt iisdem locis, quibus illae versantur, quo rapiente visu limites generent. Inde est quod quidam gravidas mulieres jubent nullos intueri turpissimos animalium vultus, ut cynocephalos et simias, ne visibus occurrentes similes fetus pariant. Hanc enim feminarum naturam esse dicunt ut qualem prospexerint, sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu dum concipiunt, talem sobolem procreent. Etenim anima in usu venereo formas extrinsecas transmittit, eorumque satiata typis, rapit species earum in propriam qualitatem. In animantibus bigena dicuntur, quae ex diversis nascuntur, ut malus ex equa et asino, burdo ex equo et asina. Ibridae ex apris et porcis, tityrus ex ove et hyrco: musino ex capra et ariete, qui est dux gregis.