|
Mus pusillum animal est, Graecum illi [m][uti][sf] nomen est; quidquid
vero ex illo trahitur Latinum est. Alii dicunt mures, quod ex humore
terrae nascantur. Nam humus terra, et inde mus; his in plenilunio jecur
crescit, sicut et quaedam maritima augentur, quae imminente plenilunio
augentur, et rursus deficiente luna deficiunt. Sunt qui inter soricem et
murem discrimen ponant, ut sorex sit minus illud animal cui cati
insidiantur, mures majus quod non recte glis putatur.
De mustela vide lib. II, cap. 18.
|
|