|
Avium unum quidem est nomen, sed diversa sunt genera. Nam sicut specie
differunt, ita et naturae diversitate siquidem aliae sunt simplices, ut
columbae, aliae astutae, ut perdix, aliae ad manum se subjiciunt, ut
accipitres, aliae reformidant, ut garamentes, aliae hominum
conversatione delectantur, ut hirundo, aliae in desertis secretam vitam
diligunt, ut vultur, aliae cantus edunt dulcissimos, ut cygnus et
merula, aliae verba et voces hominum imitantur, ut psittacus et pica;
sed et aliae sicut genere, ita et moribus innumerabiles. Nam volucrum
quot genera sint, invenire quisquam non potest. Neque enim omnis Indiae,
Aethiopiae, aut Scythiae deserta quisquam penetrare potuisset, qui earum
genus vel differentias nosset. Aves dictae eo quod rectas vias non
habent, sed per avia quaeque discurrunt, alites, quia alis ad alta
tendunt, et ad sublimia alarum remigio conscendunt. Volucres a volando.
Nam unde volare, inde et ambulare dicimus. Vola enim dicitur media pars
pedis sive manus, et in avibus vola media pars alarum quarum motu pennae
agitantur; inde et volucres. Pulli dicuntur omnium avium nati. Sed et
animalium quadrupedum nati pulli dicuntur, et homo parvus pullus aut
pusio. Recentes igitur nati pulli dicuntur, eo quod polluti sint. Unde
et vestis nigra pulla dicta est. Aliae sunt, in quibus pennae per
ordinem fixae volandi exhibent usum; vocatae autem sunt alae, quod his
aves complexos alant, et foveant pullos. Penna a pendendo dicta, inde et
pendere. Volucres enim pennarum auxilio moventur, quando aeri se
mandant. Pluma quasi piluma. Nam sicut pili in quadrupedum corpore, ita
plumae in avibus. Avium multa nomina a sono vocis constat esse
composita, ut sunt grus, corvus, cygnus, bubo, milvus, ulula, cuculus,
graculus, et caetera; varietas enim vocis earum docuit qualiter easdem
homines nominarent.
De aquila vide lib. I, cap. 56.
De vulture, lib. I, cap. 38.
De gruibus, lib. I, cap. 39.
|
|