|
Sola India mittit psittacum, colore viridi, torque punicea, grandi
lingua, et caeteris avibus latiore, unde et articulata verba exprimit,
ita ut si eam non videas, hominem loqui putes. Ex natura autem salutat,
dicens ave, vel [kh][a][iti][r][e]. Caetera nomina ex institutione
discit, unde illud Martialis:
Hoc per me didici, dicere: Caesar, ave.
Cujus rostrum tanta duritia est, ut cum e sublimi praecipitatur in
saxum, nisu oris sui se excipiat, et quodam quasi fundamento utatur
ordinariae firmitatis. Studet ut loquatur quod homines, et cum adhuc
pullus est, et adhuc infra alterum suae aetatis annum, quae monstrata
sunt, et citius discit et tenacius retinet.
De caladrio vide lib. I, cap. 48.
De ciconiis lib. I, cap. 42.
De holore aut cygno lib. I, cap. 53.
De ibide seu ibi. lib. I, cap. 57.
De assida seu struthione lib. I, cap. 37.
De fulica lib. I, cap. 58.
|
|