|
Halcyon maritima avis est, quae in littoribus fetus suos edere solet,
ita ut in arenis ova sua deponat medio fere hiemis; nam id tempus
fovendis habet deputatum fetibus, quando maxime insurgit mare
littoribus, quando etiam vehementior fluctus illiditur, tunc repentina
placiditate, in gratiam aut naturam hujus avis aura mitescit, et positis
ovis mare seipsum demittit, omnes cadunt procellae, mitescunt flatus
ventorum, ac placidum ventis stat mare, donec ova foverit halcyon sua.
Septem autem dies sunt quibus educit pullos, fetusque absolvit illico,
alios quoque septem adjungit dies, quibus enutriat pullos suos, donec
incipiant adolescere. Nec mireris tam exiguum nutrimenti tempus cum
absolutio fetuum tum paucorum dierum sit. Tantam autem gratiam dicunt
huic avi ministratam esse et indultum divinitus, ut hos quatuordecim
dies nautae praesumptae serenitatis observent, quos et halcyoneos
vocant, quibus nullus tempestatis motus horrescat.
De phoenice vide lib. I, cap. 49.
|
|