CAP. XXXII. De pica et pico. |
Picae quasi poeticae, eo quod verba cum discrimine vocis exprimant ut homo, per ramos enim arborum pendulae, importuna garrulitate sonantes, etsi nequeunt linguas in sermone exprimere, sonum tamen humanae vocis imitantur, de qua congrue quidam (Martial.) ait:
Si me non videas, esse negabis avem. |