CAP. XXXIII. De luscinia.

Luscinia nomen est avis inde sumptum, quia cantu suo significare solet surgentis exortum diei, quasi lucinia, est enim pervigil custos. Cum ova quodam sinu corporis et gremio fovet, insomnem longae noctis laborem cantilenae suavitate remittit. Et, ut mihi videtur, haec summa est ejus intentio, ut possit, non minus dulcioribus modulis quam fomento corporis, fetum animare atque fovere. Hanc vitam videtur ducere mulier viduata, sed pauper et pudica, quae colum digitis trahens ut parvulis suis victum acquirat, nocturno cantu moestitiam paupertatis demulcet, et quamvis suavitatem lusciniae imitari non, possit, imitatur tamen eam sedulo maternae pictatis officio.