CAP. XXXIV. De Vespertilione.

Vespertilio animal ignobile a vespere nomen sumpsit, est autem volatile, idemque et quadrupes, et dentibus utitur, quod in aliis avibus reperiri non solet; parit sicut quodrupedia, non ova, sed pullos viventes, volitat autem non aliquo volatu pennarum, sed membranae suae fulta remigio, quo suspensa veluti pennarum volatu circumfertur atque vegetatur. Habet aliud hoc vile animal, quod sibi invicem adhaerent, et quasi specie botrionis ex alto loco pendent, at si se ultimae quaeque laxaverint, omnes resolvuntur, quod fit quodam munere charitatis, quae difficile in hominibus et tamen aliquatenus in volucribus hujusmodi reperitur.