CAP. XXXV. De cornice, et corvo iterum.

Cornix annosa avis apud Latinos Graeco nomine [k][o][r][ohac][n][ee] corone appellatur, quam aiunt augures hominum curas significationibus agere insidias viarum monstrare, futura praedicere. Magnum nefas hoc credere est quod Deus cornicibus sua mandet consilia. His inter multa auspicia tribuunt, et pluvias portendere vocibus, unde est illud:

Tunc cornix pluviam vocat improba voce.

(VIRGIL. Georg. lib. I, vers. 388.) Discant homines amare filios suos ex usu et pietate corvorum, qui etiam volantes filios comitatu sedulo prosequuntur, ac sollicite timentes, ne forte deficiant, cibum suggerunt, ac plurimo temporis spatio nutriendi officia non relinquunt. At vero feminae nostri temporis cito ablactant etiam illos quos diligunt, et si ditiores sunt lactare fastidiunt, pauperiores si fuerint, parvulos abjiciunt, et exponunt, et deprehensos abnegant. Ipsae quoque divites matres, ne per plures patrimonium dividatur, proprios necant in utero fetus, et parricidalibus succis in ipso genitali alvo pignora sui ventris exstinguunt. Prius enim aufertur vita quam tradatur. Quis docuit nisi homo filios abdicare? Quis inter naturae fraterna consortia fratres impares fecit? Unius divitis filii diversae sorti cedunt. Alius totius paternae sortis asscriptionibus jucundatur, alius opulentae haereditatis paternae deplorat augustam atque inopem portionem. Nunquid natura dividit merita filiorum? ex pari tribuit omnibus unde et nascendi et vivendi possint habere substantiam. Ipsa vos, o parentes, docet non discernere patrimonio, quos titulo germanitatis aequavit. Etenim quibus dedistis communiter esse quod nati sunt, eis non debetis invidere, quin communiter sortem eamdem inter se sortiantur, et habeant.

De columba vide lib. I, cap. 1, 2, 3.

De turture, lib. I, cap. 20, 23, 24 et 25.

De hirundine, lib. II, cap. 41.

De coturnice seu qualea, lib. I, cap. 51.

De pavone, lib. I, cap. 55.

De upupa, lib. I, cap. 52.

De gallo, lib. I, cap. 36.