|
Omnium genera volucrum bis nascuntur. Primum enim ova gignuntur et
pariuntur, inde calore corporis materni formantur et animantur. Ova
autem dicta ab eo quod sint uvida. Unde et uva, ab eo quod intrinsecus
sit plena humore. Nam humidum est quod extrinsecus humorem habet, uvidum
quod interius. Quidam autem putant ova Graecam habere originem nominis,
illi enim dicunt [sbohac], et in singulari [sboh][ogv][n], oon, v
littera ablata. Ova autem quaedam inani vento concipiuntur, sed non sunt
generativa nisi quae fuerint concubitu masculino concepta et seminali
spiritu penetrata. Quorum vim tantam dicunt ut lignum perfusum eis non
ardeat, ac ne vestis quidem contracta aduratur, admista quoque calce
glutinare fertur vitri fragmenta.
|
|