CAP. XXXVIII. De apibus.

Apes dictae vel quod pedibus se alligant, vel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nam postea et pedes et pennas accipiunt. Hae solertes in generandi mellis officio assignatas incolunt sedes, domicilia inenarrabili arte componunt, et ex variis floribus favum condunt, textisque ceris innumera prole castra replent, exercitum et reges habent, praelia movent, fumum fugiunt, tumultu exasperantur. Has plerique experti sunt de boum cadaveribus nasci; nam pro his creandis, vitulorum occisorum carnes verberantur, ut ex putrefacto cruore, vermes creentur, qui postea efficiuntur apes. Proprie tamen apes ortae dicuntur de bobus, sicut crabrones de equis, fuci de mulis, vespae de asinis. Castro [Castoras] Graeci appellant, qui in extremis favorum partibus majores creantur, quos aliqui reges putant dici, eo quod castra ducunt. Solae apes in omni genere animantium commune in omnibus sobolem habent, unam omnes incolunt mansionem, unius patriae clauduntur limine domus, communis est omnibus, labor, cibus, operatio, usus, fructus et volatus. Quid plura? cum communis sit omnibus generatio, integritas quoque corporis virginalis omnibus est communis, et partus: quoniam nec inter se ullo concubitu miscentur, nec libidine solvuntur, nec partus quatiuntur doloribus, sed subito maximum filiorum examen emittunt, et foliis atque herbis ore suo legentes prolem sibi procreant. Ipsae sibi regem faciunt et ordinant. Ipsae populos creant. Et licet positae sub rege sint, sunt tamen liberae. Nam et praerogativam judicis tenent, et fide devotionis affectum, quia regem tanquam a se substitutum diligunt, et toto honorant examine. Rex autem non sorte ducitur, quia in sorte eventus est, non judicium, et saepe irrationabili casu sortis melioribus deterior praefertur. Apibus autem rex, naturae claris formatur insignibus, ut magnitudine corporis et specie, quodque in rege praecipuum est, morum mansuetudine. Nam etsi habet aculeum, non tamen utitur eo ad vindicandum; sunt enim legis naturae non scriptae litteris, sed impressae moribus, ut leniores sint ad puniendem qui potestate potiuntur majori. Sed et apes quae non optemperaverunt legibus regis, poenitentiae condemnatione se multant, ita ut immoriantur acculei sui vulnere. Quod Persarum populi in se dicuntur observare, ut pro commissi pretio seu magnitudine ipsi in se propriae mortis exsequantur sententiam. Itaque nulli regem, nec Persae qui gravissimas habent in subditos leges, nec Indi, nec Judaei, nec Sauromatae tanta, quanta apes reverentia devotionis observant, ut nullae e domibus exire audeant, nec in aliquos procedere pastus, nisi rex prius egressus fuerit, et volatus sibi vindicaverit principatum. Processus autem est per rura redolentia ubi inhalantes floribus horti, ubi fugiens rivus per gramina redolentia, ubi amoena riparum. Illic ludus alacris juventutis, illic campestre exercitium, illic curarum remissio, opus ipsum suave de floribus et dulcibus herbis, fundamenta castrorum prima ponuntur. Quid enim aliud est favus nisi castrorum quaedam species? Denique ab his praesepibus apum fucus arcetur. Quae castra quadrata tantum possunt habere artis et gratiae, quantum habent crates favorum? in quibus minutae atque rotundae cellulae conjunctione sui invicem fulciuntur. Quis architectus eas docuit hexagona illa cellularum in discreta laterum aequalitate componere, ac teneras inter domorum septa ceras suspendere, stipare mella, et intexta floribus horrea nectare quodam distendere? Cerneres omnes certare de munere, alias invigilare quaerendo victum, alias sollicitam castris exhibere custodiam, alias futuros explorare imbres, et speculari concursus imbrium, alias de floribus fingere ceras, alias de floribus internum rorem colligere, nullam tamen alienis insidiari laboribus, aut raptu vitam quaerere, atque utinam raptorum insidias non timerent. Habent tamen venena sua, et inter mella fundunt venenum, si fuerint lacessitae, animas quoque in vulnere ponunt ardore vindictae. Ergo mediis castrorum vallibus humor ille recens infunditur, paulatimque et processu temporis in mella cogitur, cum fuerit liquidus ab exordio, et coalitu cerae florumque odore flagrare mellis suavitatem incipit. Merito quasi bonam operariam Scriptura sic apem ut formicam praedicat, dicens: Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam (Prov. VI). Quasi dicat: Vide quam diligenter et provide operata est, et ejus imitare operationem. Operationem namque venerabilem meditatur apes, cujus laborem et reges et mediocres ad salutem sumunt. Appetibilis enim est sanctificatio omnibus et chara. Audis quid dicat propheta. Mittit itaque te ut apiculae illius sequaris exemplum, imiteris operationem. Vide quam laboriosa sit, et quam grata. Brevis in volatilibus apis, et initium dulcoris habet fructus illius (Eccl. XI). Fructus itaque ejus ab omnibus desideratur et quaeritur, nec pro personarum diversitate discernitur, sed indiscreta sui gratia regibus pariter ac mediocribus aquali suavitate dulcescit. Nec solum voluptati, sed etiam saluti est. Fauces enim obdulcat, et curat vulnera. Interius quoque medicamentum infundit ulceribus. Itaque cum sit infirma robore apis, valida tamen est vigore sapientiae, et amore virtutis. Denique apes regem suum summa protectione defendunt et perire pro eo pulchrum putant. Rege incolumi mens omnibus una, amisso rupere fidem. Incolumi enim rege nesciunt mutare judicium, mentem alio inflectere. Amisso rege fidem servandi muneris derelinquunt, atque ipsae sua mella diripiunt, quod is, qui hujus muneris habuit principatum, interemptus est. Itaque cum volucres aliae semel tantum quotannis edant fetus, apes bis aut ter nova producunt agmina, et ideo miranda animantibus caeteris fecunditate praeponderant.