|
Pendens est arbor in India. Est autem hujus arboris fructus dulcis
totus, et valde suavis. Columbae autem delectantur in fructibus hujus
arboris, habitantque in ea pascentes fructus ejus. Draco autem est
inimicus columbis, timetque arborem et umbram ejus ubi columbae
morantur, et non potest appropinquare arbori, neque umbrae ejus. Si enim
umbra arboris ad occidentem venerit fugit ipse ad orientem, et e
converso. Si autem evenerit ut columba inveniatur extra arborem vel
umbram ejus, occidit eam draco. Arborem hanc Deum Patrem intellige,
umbram Filium ejus, sicut Gabriel dicit ad Mariam: Spiritus sanctus
superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Fructum
coelestem sapientiam Domini, scilicet Spiritum sanctum. Vide ergo, o
homo, ne postquam acceperis Spiritum sanctum, id est spiritualem
columbam, et intelligibilem et manentem super te, foris fias ab
aeternitate, alienus a Patre et Filio et Spiritu sancto, ne draco te
interimat, id est diabolus. Nam si tu habes Spiritum sanctum, non potest
tibi appropinquare draco. Attende ergo, o homo, et permane in fide
catholica. Cave quantum potes ne extra domum inveniaris et comprehendat
te ille draco serpens antiquus foris, et devoret te sicut Judam, qui mox
ut exiit a domo foras, et a fratribus apostolis statim a daemone est
devoratus, et periit.
|
|