CAP. XL. De serpentum generibus.

Anguis omnium serpentum est genus, quod complicari et contorqueri potest, et inde anguis, quod angulosus sit et nunquam rectus. Coluber ab eo dictus, quod colat umbras, vel quod in lubricos tractus flexibus sinuosis trahatur vel labatur. Nam lubricum dicitur quidquid labitur dum tenetur, ut anguilla, serpens. Serpens autem nomen accepit, quia occultis accessibus serpit non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit. Illa autem quae quatuor aut pluribus pedibus nituntur, sicut lacertae et stelliones, non serpentes, sed reptilia sunt, quia ventre et pectore reptant, quorum tot venena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores, quot colores habentur.

De dracone dictum est lib. II, cap. 24.