CAP. XLI. De basilisco et sibilo.

Basiliscus [b][a][s][iac][l][i][s][k][o][sf] Graece, Latine interpretatur regulus, eo quod sit rex serpentum, ita ut eum videntes fugiant, quia olfactu suo eos necat. Nam et hominem si aspiciat, interimit. Siquidem ab ejus aspectu nulla avis volans illaesa transit. Sed quamvis sit procul, ore ejus combusta devoratur. A mustelis tamen vincitur, quas inferunt homines cavernis, in quibus delitescunt. Itaque ea visa fugit, quem illa persequitur et occidit. Nihil enim ille parens rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis, albis maculis lineatus. Reguli autem sicut scorpiones arentia quaeque sectantur, et postquam ad aquas venerint ibique aliquem momorderint, hydrophobas et lymphaticos faciunt. Sibilus idem est et regulus. Sibilo enim occidit antequam mordeat vel exurat.

De vipera vide lib. II, cap. 21.

De aspide, lib. II, cap. 30