CAP. XLII. De ceraste.

Cerastes ita dicitur, quia in capite cornua praetendit arietum similia; [k][eac][r][a][s][t][a] enim, id est cerata Graece cornua vocantur. Sunt autem illi quadrigemina cornicula, quorum ostentatione veluti esca sollicitata animalia perimit; totum enim corpus tegit arenis, nec ullum indicium sui praebet, nisi ex a parte qua invitatas aves vel animalia capit; est autem flexuosus plusquam alii serpentes. ita ut spinam habere non videatur.