CAP. XLIII. De scitale ex Plinio et Solino.

Scitalis serpens ita vocatur, quod tanta praefulget tergi varietate, ut notarum gratia se aspicientes retardet, et quia reptando pigrior est; quos assequi non valet, miraculo sui stupentes capit. Est autem tanti fervoris, ut etiam hiemis tempore exuvias corporis ferventes deponat, de quo Lucanus:

Et scitalis sparsis etiam nunc sola pruinis,
Exuvias positura suas.