CAP. XLVII. De sirenis serpentibus.
In Arabia autem sunt serpentes que Sirenae vocantur cum alis, quae plus currunt equis, sed etiam volare dicuntur, quorum virus tantum est, ut morsum ante mors insequatur quam dolor.