|
Stellio de colore nitido nomen accepit, est enim tergo pictus lucentibus
guttis in modum stellarum, de quo Ovidius:
Aptumque colori.
Nomen habet variis stellatus corpore guttis.
Hic autem scorpionibus adeo contrarius est quod, ut traditur, eo viso
pavorem eis incutiat, et torporem afferat. Sunt et alia genera
serpentum, ut admordicae, elephantiae, chamedracontes, et multa alia;
omnia autem homini exitiosa, ut quantus nominum, tantus mortium sit
numerus. Omnes autem serpentes natura sua frigidi sunt, nec percutiunt
nisi quando calescunt. Nam quando sunt frigidi, nullum tangunt. Unde et
venena eorum plus die quam nocte nocent, torpent enim noctis algore, et
merito, quia frigidi sunt nocturno rore. In se enim adducunt vaporem
torporis gelidae pestis et natura frigidae. Unde et hieme in nodos
torquentur, aestate solvuntur. Inde est quod quicunque veneno serpentis
percutitur, primum obstupescit, et postea ubi in illo calefactum ipsum
virus exarserit, statim hominem exstinguit. Venenum autem dictum quia
per venas vadit. Infusa enim pestis ejus per venas, vegetatione corporis
destructa, discurrit, et animam exstinguit. Unde non potest venenum
nocere nisi hominis tetigerit sanguinem. Unde Lucanus:
Noxia serpentum est admisto sanguine pestis.
Omne autem venenum est frigidum, et ideo anima quae ignea est, fugit
venenum frigidum.
|
|