|
In naturalibus bonis, quae nobis et irrationabilibus animantibus videmus
esse communia, vivacitate quadam sensus serpens excellit. Unde et
legitur in Gen. Serpens autem erat callidior cunctis anim ntibus terrae
(Genes. III). Serpens autem tres habet naturas. Prima est haec cum
senuerit, caligant ejus oculi, et si voluerit novus fieri, abstinet a
cibo, et jejunat multis diebus, donec pellis ejus laxetur, et tunc
quaerit angustam rimam in petra, et intrat in eam, et confricat ac
constringit se, et deponit veterem pellem. Sic et nos per multam
angustiam corporis et abstinentiam pro Christo, deponamus veterem
hominem, et indumentum ejus, et quaeramus spiritualem petram Christum,
et angustam fissuram id est portam. Secunda natura ejus est quod cum
venit ad flumen bibere aquam, non portat secum venenum, sed dimittit
illud in fovea. Debemus itaque et nos dum in collectam venimus aquam
vivam atque sempiternam haurientes, id est divinum sermonem in Ecclesia,
abjicere a nobis venenum, id est terrenas et malas concupiscentias.
Tertia natura ejus est, quod si viderit hominem nudum, timet eum, et si
viderit eum vestitum, insilit in eum. Sic et nos spiritualiter
intelligamus, quod primus Adam in paradiso quandiu fuit nudus, non
praevaluit serpens in eum. Sed postquam tunica est indutus, id est
mortalitate corporis, vel consensu per quem secuta est mors nostra et
ipsius, tunc exsiliit in eum serpens. Si ergo, o homo, habes in te
mortalem vestem, id est veterem hominem, et inveteratus es dierum
malorum, exsiliet in te serpens. Si autem exspolies te indumento
principum, et principatuum hujus saeculi et tenebrarum, tunc non poterit
exsilire in te serpens, id est diabolus. Serpens quoque pastu feniculi
caecitatem acceptam expellit. Itaque ubi obduci oculos senserit, nota
remedia quaerit, nec fraudatur effectu. Jejuni hominis sputum si serpens
gustaverit, moritur. Dicit autem Plinius:
|
“Creditur quod si caput serpentis evaserit cum duobus digitis,
nihilominus vivit. Unde et totum corpus objicit pro capite ferientibus.”
|
|
Anguibus universis hebes visus est, et raro in adversum contuentur.
Habent enim oculos non in fronte, sed in temporibus, ita ut citius
audiant quam aspiciant. Nullum autem animal in tanta celeritate linguam
movet, adeo ut triplicem linguam videatur habere, cum non sit nisi una.
Testudo etiam visceribus pasta serpentis, cum venenum advertit sibi
serpere, origano medicina suae salutis se exercet. Serpentum autem
omnium humida sunt corpora, adeo ut quacunque eant viam humore
designent. Vestigia serpentum sunt talia ut cum pedibus carere
videantur, costis tamen et squammarum nisibus repunt, quas a summo
gutture usque ad imam alvum parili modo dispositas habent. Squammis enim
quasi unguibus, costis quasi cruribus innituntur. Unde si in qualibet
corporis parte ab alvo usque ad caput aliquo ictu collidatur, debilis
reddita cursum habere non potest, quia ubicunque ictus ille ceciderit,
solvit spinam per quam costarum pedes et motus corporis agebantur.
Serpentes autem diu dicuntur vivere, adeo ut deposita vetere tunica,
senectutem deponere, atque in juventutem redire perhibeantur. Tunicae
serpentum exuviae nuncupantur, eo quod illis quando senescunt, sese
exuunt. Dicuntur autem exuviae et induviae quia exuuntur et induuntur.
Pythagoras dicit de medulla hominis mortui quae in spina est, serpentem
creari; quod etiam Ovidius in Metamorphoseon libris commemorat, dicens:
Sunt qui cum clauso putrefacta est spina sepulcro:
Mutari credent humanas angue medullas.
Quod si creditur, merito evenit ut sicut per serpentem mors hominis, ita
ex hominis morte vita serpentis sequatur.
|
|