CAP. LIV. De vermibus.

Vermis est animal, quod plerumque de carne, vel de ligno, vel de quacunque re terrena sine ullo concubitu gignitur, licet nonnunquam et de ovis nascantur, sicut scorpius. Sunt autem vermes aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut vestimentorum,

Aranea vermis est aeris, ab aeris nutrimento cognominata, quae exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta nunquam desinit laborare, perpetuum sustinens in suo labore dispendium.

Multipes vermis est terrenus a pedum multitudine dictus, qui contra ictum contractus in globum complicatur.

Sanguisuga vermis est aquatilis, dicta sic, quia sanguinem sugit; potantibus enim insidiatur. Cumque illabitur faucibus, vel ubi uspiam adhaeserit, sanguinem haurit, et cum nimio cruore maduerit, evomit quod hauserat, ut recentiorem denuo sugat.

Scorpius vermis est terrenus, qui potius vermibus ascribitur quam serpentibus; animal armatum aculeo, et ex eo Graece nepes vocatum, quod caudam figat, et armato vulnere venena diffundat. Proprium est autem scorpii, quod manus palmam non feriat.

Bombyx frondium vermis, ex cujus textura bombycinum fit. Appellatur autem hoc nomine ab eo quod evacuetur, dum fila generat, et aer solus in eo remaneat.

Eruca frondium vermis, oleribus vel pampino involuta, ab erodendo dicta, de qua meminit Plautus Eruca nequam bestiam et maleficam involutam in pampino imitatus, implicat se eadem, nec advolat, ut locusta, ut huc illucque discurrens, semipasta dimittat, sed permanet perituris frugibus et tardo lapsu pigrisque morsibus universa consumit.

Teredones lignorum appellant, quidam eo vermes quod terendo edant, vel quod terebant, [t][eac][r][e][t][r][o][n] teretron Graece, Latine terebrum dicitur. Graecis autem [d][eeac][x] dex dicitur, et [d][eeti][x][i][sf] dexis morsus, hos Latine termites dicimus, ita enim apud nos ligni vermes vocantur, quos tempore importuno de se arbores gignunt.

Tinea vermis vestimentorum dicitur, eo quod pertineat et eousque insideat donec erodat. Unde et pertinax dicitur, quod in eamdem rem identidem urgeat.

Vermes carnium sunt hipscratos, lumbricus, pepediculi, pulices, lendes, tarmus, ricynus, usia, cimex.

Hipscratos vermis capitis vocatur.

Lumbricus vermis est intestinorum, dictus quasi lubricus, quia labitur, vel quod in lumbis sit.

Pediculi vermes cutis, a pedibus dicti, unde et pediculosi dicuntur, quibus pediculi in corpore effervescunt.

Pulices vero vocati sunt, quod ex pulvere nutriantur.

Tarmus vermis est lardi.

Ricynus vermis est canis, ita vocatus quod in auribus canum adhaereat. Cynos [[k][uac][oh][n]] enim Graece canis est.

Ustula vermis est porci, appellata quod urit, nam ubi momorderit, adeo urit ut statim vesicae ibi fiant.

Cimex vermis fetidus in parietibus et lecticis nascens, ob similitudinem cimae herbae, cujus fetorem habet, vocatur. Proprie autem vermis in carne putrida nascitur, tinea in vestimentis, eruca in olere, teredo in ligno, tarmus in lardo. Vermis non ut serpens apertis passibus, vel squammarum nisibus repit, quia non est illi spinae rigor ut colubri, sed in directum corpusculi sui partes gradatim porrigendo contractas et contrahendo porrectas, motus explicat, sicque agitatus perlabitur.