|
Pisces dicti, unde et pecus, a pascendo scilicet. Reptilia, ideo
dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habent speciem et naturam,
quamvis se in profundum mergant, tamen in natando repunt. Unde et David
ait: Hoc mare magnum et spatiosum manibus, illic reptilia quorum non est
numerus (Psal. CIII).
Amphibia sunt quaedam genera piscium dicta, quod in terra et in aquis
viventia, ambulandi in terra usum, et natandi in aquis officium habeant.
Amphi [[sba][m][ph][i]] enim Graece, utrumque dicitur Latine, id est
quae in terris et aquis vivunt, ut phocae, crocodili, hippopotami, id
est equi fluctuales.
De aspido chelone dictum est libro II, cap. 36.
Ballenae autem sunt immensae magnitudinis bestiae ab emittendo et
fundendo aquas dictae. Caeteris enim bestiis maris magis vomit undas.
[b][aac][l][l][e][i][n] enim Graece emittere et jaculari dicitur.
Masculus ballenae est musculus, ejus enim coitu concipere haec bellua
dicitur. Est etiam bellua in mari, quae dicitur serra, de qua lib. II,
cap. 22.
Delphines certum habent nomen vel vocabulum, quod sonos hominum
sequantur, vel quod ad symphoniam gregatim conveniant. Nihil est in mari
velocius istis. Nam plerumque naves salientes transvolant. Quando autem
praeludunt in fluctibus, et undarum se motibus praecipiti saltu ferunt,
tempestates significare videntur. Hi proprie simones nominantur. Est et
delphinum genus in Nilo flumine dorso serrato, qui crocodilos tenera
ventrium desecantes interimunt.
Porci marini, qui vulgo vocantur suilli, quia, dum escam quaerunt, more
suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium,
et nisi rostrum arenis immergant, pastum non colligunt.
Gladius dicitur ob hoc, quod rostro mucronato sit, propter quod naves
perfossas mergit.
Serra nuncupata, quod serratam habeat cristam, et subternatans naves
secat.
Scorpius dictus, quia laedit cum manu tollitur. Tradunt enim quidam
decem cancris cum ozymi manipulo adalligatis, omnes qui ibi sunt
scorpios ad eum locum congregari.
Crocodilus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo flumine, animal
quadrupes, in terra et in aquis vivens, longitudine plerunque viginti
cubitorum, dentium et unguium immanitate armatum, tantaque cutis duritia
ut si fortium ictu lapidum tergo percutiatur, illi non noceat. Nocte in
aquis, die in humo quiescit, ova in terra fovet, masculus et femina
incubandi vices servant. Hunc serra ventrem desecans interimit.
Lupum aviditas appellavit piscem ingeniosum in captura. Denique
circumdatus reti fertur arenas arare cauda, atque ita absconditus
transire rete.
Mullus vocatus eo quod sit mollis atque tener, cujus cibo tradunt
libidinem inhiberi, oculorum aciem hebetari. Homines vero, qui his saepe
pasti sunt, piscem olent. Mullus in vino necatus, iis qui inde biberint,
aut ipsum comederint, taedium vini generat.
Mugilis nomen habet, quod sit multum agilis; nam, ut dispositas senserit
piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete, ut
volare piscem credas.
Innumera igitur genera piscium, et innumeri usus eorum. Alii ova
generant, ut varii majores, quos vocant tructas, et aquis fovenda
committunt; aqua vero generat et creat, et adhuc mandati illius legis
perpetuae munus exsequitur, tanquam blanda mater animantium.
Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut cete ingentia, delphines et
phocae, aliaque caetera hujusmodi, quae cum edunt partus, si quid
insidiarum forte, terrorisque praesenserint circa catulos suos unquam
moliri, quo tueantur eos, vel tenerae aetatis materno affectu pavorem
comprimant, aperire ora exteriora, et partus suos dentibus suspendere,
internoque recipere corpore, et genitali feruntur alvo abscondere. Quis
humanus affectus hanc pietatem piscium possit imitari? Oscula eorum
nobis satietati sunt, illis non satis est aperire viscera, natosque
recipere, et revocare integros, atque iterum fetus suo calore animare,
et spiritu adolere suo, duosque in corpus unum immittere, donec aut ad
securitatem deferant, aut corporis sui objectu natos suos defendant a
periculis. Quis haec videns non tantae pietati piscium cedat? quis non
miretur et stupeat ut servet natura in piscibus quod non servat in
hominibus? Pleraeque suspicione novercalis odii appetitae suos
occiderunt filios; aliae in fame, ut legimus, partus proprios
comederunt, et humanis pignoribus mater sepulcrum facta est. Piscium
autem proli uterus parentis sicut murus, vallo quodam maternorum
viscerum pignora inoffensa conservat. Diversa igitur piscium genera
diversos usus habent. Alii ova generant; alii vivos et formatos generant
fetus, et qui ova generant, non nidos texunt ut aves, non per diuturnum
fetus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Decidit ovum, quod
aqua quodam gremio suae naturae quasi nutrix blanda suscipit, et animal
celeri fotu reddit. Continuo enim tactu parentis animatum ovum quod
decidit, et piscis exit.
Deinde quam pura et inviolata successio, ut nullus alteri, sed generi
suo misceretur; nesciunt enim alienorum piscium adulterina contagia,
sicut ea animalia, quae coeunt, ut equorum et asinorum, quae inter se
diversa genera magna hominum cura perpetrant, vel rursus cum equi et
asinae insimul miscentur, quae sunt vere adulteria naturae. Nam utique
majus est flagitium quod in naturae colluvione committitur, quam quod in
personae injuria. Et tu, o homo, ista procuras, interpres adulterii
jumentalis? Et illud animal caeteris pretiosus putas, quod est
adulterinum, quam quod naturae lege inventum est. Ipse genera aliena
confundis, diversaque misces animalia, et ad vetitos coitus plerumque
cogis invita, et hoc industriam vocas, quia hoc de hominibus facere non
potes, ut diversa generis commistio fetum possit excludere. Tollis tamen
homini quod natus est, et virum de viro exuis, abscissaque corporis
parte sexum necas, spadonem efficis, ut quod natura negavit, hominum
impleat audacia. Quam bona autem mater sit aqua, hinc considera. Tu
homo, docuisti abdicationes patrum in filios, separationes, odia et
offensas; disce quae sit parentis vicissitudo. Vivere pisces sine aqua
nequeunt, nec a suae parentis consortio separari, nec a suae alterius
[altricis] munere discerni, et fit hoc natura quadam ut separati
moriantur illico.
Quid autem de densitate dentium dicam? Non enim ut oves et boves ex una
duntaxat parte dentes habent, sed utraque pars armata est dentibus; quia
enim in aqua sunt, et si diutius cibum versarent, et non cito
transmitterent, aquarum colluvione eorum esca de dentibus posset
auferri, et dilui, ideo densos et acutos habent dentes, ut cito incidant
atque consumant cibum, et sine mora et dilatione transmittant. Denique
non ruminant; solus tamen scarus ruminare perhibetur ab iis, quibus aut
eventus, aut usus fuit, aut studium talia comprehendere.
Sane nec ipsi pisces potentiorum evasere violentiam, nam avaritiae
potentiorum subjecti ubique inferiores sunt; quo enim quisque infirmior,
eo citius raptorum praedae patet. Et plerique quidem herbis pascuntur,
ac minutis vermibus. Sunt autem qui invicem se devorant, ut a sua carne
pascantur. Minor apud illos cibus majoris est, et rursus ipse major a
validiore invaditur, et praedator alieni fit esca alterius. Itaque usu
venit ut, cum ipse alium devoraverit, ab altero devoretur, et in unum
ventrem uterque conveniat cum devoratore proprio devoratus, sicque simul
in uno viscere praedae vindictaeque consortium. Et ipsius sponte forte
assentiens invidia est, sicut et nobis. Non enim ex natura coepit, sed
ex avaritia, aut quia ad usus hominum dati sunt in signum, ut in his
nostrorum morum vitia videremus, et eorum caveremus exemplis ne quis
peccator inferiorem invaderet, daturus in se potentiori exemplum
injuriae. Itaque qui alium laedit, sibi laqueum parat in quem ipse
incidat. Et tu piscis es, qui viscera invadis aliena, qui demergis
infirmum, qui cadentem persequeris usque in profundum. Cave ne, dum
illum persequeris, incidas ipse in validiorem, et deducat te in alienas
insidias, qui tuas vitat, priusquam tuam exspectat aerumnam, qui te
persequente ipsam reformidabat.
Scarus quidam piscis dictus, eo quod solus escam ruminare perhibetur, si
quidem alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse;
namque inclusum nassis, non illinc prima fronte erumpere, nec infestis
viminibus caput inserere, sed crebris, nunc dentium, nunc caudae laxare
fores ictibus atque ita retrorsum redire, quem luctatum ipsius si forte
alius scarus videat, apprehensa mordicus cauda adjuvat nisus erumpentis.
Echineis parvus et semipedalis pisciculus nomen habet quod navem
adhaerendo teneat, et remoretur, a verbo [sbeac][kh][oh] echo, quod est
habeo, aut [sbeac][kh][o][m][a][i] echomae, quod est haereo, et nomine
[n][a][uti][sf] nays, quod est navis. Nam licet ruant venti, saeviantque
procellae, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur, nec
retinendo hoc facit, sed quasi terrae adhaerendo. Hunc Latini remoram
appellant, quod cogat stare navigia.
Anguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo ejus ex limo et rore
coelesti. Unde et quando capitur, ita lubrica est ut quanto fortius
premitur manu nuda, tanto citius elabatur. Ferunt autem Orientis fluvium
Gangem anguillas trigenum pedum gignere. Anguillae vino necatae, qui
vinum biberint, taedium vini habent.
Muraenam Graeci [m][uac][r][a][i][n][a][n] myraenam vocant, eo quod
complicet se in circulos. Hanc feminini sexus tantum esse tradunt, et
concipere a serpente; ob id a piscatoribus tanquam sibilo serpentis
evocatur, et capitur; ictu autem fustis difficulter interimitur; ferula
protinus. Habere animam in cauda certum est; nam capite percusso vix eam
interimi dicunt, cauda statim exanimari.
Polypus, id est multipes, plurimos enim pedes habet; iste ingeniosus
hamum appetit; et brachiis complexum, non morsu, non prius dimittit quam
escam circumroserit.
Torpedo vocata, eo quod corpus torpescere faciat; si eam quisquam
viventem tangat, etiam procul, et a longinquo, vel si hasta, vel virga
tangatur, quamvis pervalidos lacertos habeat, torpescere faciat
quemlibet, et pedes robustissimi viri ad cursum ligabit. Tanta est enim
vis ejus ut etiam aura corporis sui afficiat membra.
Cancer, animal gradiens in transversum, has cibi gratia praestigias
struit; nam et ipse ostreo delectatur, et carnis ejus epulum quaerit,
sed appetens cibum prospicit et periculum. Haec enim venatio difficilis
est et periculosa. Difficilis est, quia testis validioribus esca
interior includitur; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis
praecepti regalis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam
sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quamdam vallem diffundit, et
ideo cassa sunt omnia cancri tentamenta, quia aperire clausum ostreum
nulla vi potest. Et periculosa est, si chelam ejus includit. Unde ad
argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia
animantium genera aliqua delectatione, licet sint diversa, mulcentur,
explorat si quando ostreum in locis remotis ab omni vento scilicet
contra radios solis receptaculum illud aperiat, et suarum reseret
claustra testarum, ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam
capiat, et tunc cancer clanculo calculum, id est lapillum immittens
impedit conclusionem ostrei, et sic chelas apertum immittens interna
ostrei viscera depascitur. Sic etiam homines vitiosi, cancri more in
alienae rei usum fraude circumscriptionis irrepunt, et infirmitatem
propriae virtutis astu quodam suffulciunt, fratri dolum nectunt, et
alterius pascuntur aerumnis. Tu autem propriis esto contentus, et aliena
te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocentiae sua bona
habens, insidiari nescit alienis, nec avaritiae fetibus inardescit, cui
lucrum omne iniquum ad virtutem dispendium est, ad cupiditatem
incendium, et ideo beata est si bona sua noverit, cum virtus paupertatis
omnibus sit praeferenda thesauris. Nonne melius est exiguum quid cum Dei
timore et amore, quam thesaurus magnus sine ejusdem timore et amore?
Melior est enim hospitalitas in oleribus cum gratia, quam vitulorum
pinguium cum discordia praeparatio. Utamur ergo ingenio ad quaerendam
gratiam, et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam
innocentiam. Licet tamen nobis uti exemplis sumptis a maritimis ad
profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum.
Echinus animal exiguum, vile, ac despicabile maritimum; plerumque index
futurae tempestatis, aut tranquillitatis nuntius solet esse
navigantibus. Denique cum procellam ventorum senserit, calculum validum
arripit, eumque velut saburram vehit, et tanquam anchoram trahit, ne
excutiatur fluctibus, itaque non suis se librat viribus, sed alieno
stabilit et regit pondere. Quo indicio nautae velut signum futurae
perturbationis capessunt, et sibi praetiment, ne eos imperitos turbo
improvisus inveniat. Quis mathematicus, quis astrologus, quisve
Chaldaeus potest siderum cursus, coeli motus, et signa sic
comprehendere? Quo ingenio ista colligit? Quo doctore percipit? Quis ei
fuit tanti interpres augurii? Saepe homines confusionem aeris vident, et
saepe falluntur, quod plerumque ea sine tempestate discutiatur. Echinus
non fallitur. Echinum sua nequaquam signa praetereunt. Unde exiguo
animali tanta praescientia ut futura praenuntiet? Quocirca majus in eo
nihil est quam tantam habere prudentiam. Crede quod per indulgentiam Dei
omnium rerum Domini, hujus praescientiae accepit munus. Etenim si fenum
Deus sic vestit, sic pascit volatilia, si parat corvis escam (pulli enim
eorum clamant ad Dominum), et si mulieribus dedit texturae sapientiam,
si araneam quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in
foribus, sapientiae non reliquit immunem; si ipse virtutem equo dedit,
et solvit de cervice ejus formidinem ut ex campis occurrens regibus
arrideat, odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae, si haec
irrationabilia, et alia insensibilia, ut fenum et lilia replevit suae
dispositione sapientiae, quid dubitamus quin etiam in echinum contulerit
gratiam praescientiae? Nihil inexploratum, nihil dissimulatum reliquit.
Omnia videt, qui pascit omnia, omnia replet sapientia, qui omnia fecit
in sapientia, ut scriptum est (Psal. CIII), et ideo si echinum dono
visitationis suae non praetermisit, si eum considerat, et futurorum
informat indiciis, te non considerat? Imo vero considerat, sicut
testatur ejus divina sapientia dicens: Si respicit volatilia, si pascit
illa, nonne vos pluris estis illis? Si fenum quod hodie est, et cras in
clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos minimae fidei?
(Matth. VI.)
Conchae et cochleae ex hac causa sunt vocatae, quod deficiente luna
cavantur, omnium enim clausorum animalium maris atque concharum,
incremento lunae membra turgescunt, defectu lunae evacuantur. Luna enim
cum in augmento fuerit, auget humorem, cum vero in defectu fuerit;
minuuntur humores. Hoc enim physici dicunt. Concha autem primae
impositionis nomen est, inde per derivationem cochlea quasi conchula.
Concharum genera multa sunt, inter quas et margaritiferae sunt, quae
cocaeloae dicuntur, in quorum carne pretiosus lapillus cui unioni nomen,
solidatur; de quibus tradunt ii qui de animantium naturis scripserunt,
quod nocturno tempore littora petant, et ex coelesti rore margaritas
concipiant, unde et cocaeloae quasi concipientes e coelo nominantur.
Murex cochlea est maris dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine
conchylium nominatur, propterea quod circumcisa ferro, lacrymas purpurei
coloris emittit, ex quibus purpura tingitur. Et inde ostrum appellatur,
quod haec tinctura ex testae humore elicitur.
Cancros vocari volunt, quia conchae sunt crura habentes, inimica ostreis
animalia; nam carnibus eorum vivunt. Animal est, ut jam dixi, raro
ingenio; nam validam ostreae testam aperire non potens, explorat quando
ostrea testarum claustra aperiat, tuncque latenter lapillum injicit,
atque impedita conclusione ostreae carnes erodit. Duo autem sunt genera
cancrorum, fluviales et maritimi. Ostrea dicta est a testa, qua
mollities ejus munitur. Graeci enim testam, [rboac][s][t][r][a][k][o][n]
ostracon dicunt.
Musculi sunt cochleae, a quorum lacte concipiunt ostreae, et dicti
musculi, quasi masculi. Testudo piscis dictus eo quod tegmine testae sit
adopertus in modum camerae. Testudinum quatuor sunt genera, terrestres,
maritimae, lutariae, id est coeno et palude viventes, quartum genus
fluviales, quae in dulci aqua vivunt. Tradunt aliqui (quod incredibile
est) ire tardius navigia pedem testudinis dextrum vehentia. Ranae a
garrulitate, eo quod circa genitales strepunt paludes, et sonos vocis
importunis clamoribus reddunt. Ex quibus quaedam aquaticae dicuntur,
quaedam palustres, quaedam rubetae, ob id quod in rubis et vepribus
vivunt, caeteris grandiores. Aliae calamitae vocantur, quoniam inter
arundines fruticesque vivunt; minimae omnium, et viridissimae, mutae, et
sine voce sunt. Agredulae sunt ranae parvulae in sicco vel in agris
morantes, unde et sic vocantur. Negant quidam canes latrare, quibus in
offa rana viva fuerit data.
Animalium omnium in aquis viventium nomina centum quadraginta quatuor
Plinius ait, quae sunt in generibus belluarum, serpentum communium
terrae et aquae, cancrorum, concharum, peloridum, solearum, lacertorum,
loliginum, et his similium.
|
|