|
Arborum nomen a robore quidam derivatum putant, sicut herbarum ab
haerendo creditur, eo quod terris suis radicibus adhaereant. Utraque
autem ideo sibi pene similia sunt, quia ex uno alterum gignitur. Nam dum
sementem in terram jeceris, prius herba oritur, deinde confota surgit in
arborem, et intra parvum tempus quod herbam videras, arbustum suspicis.
Arbustum arbor est novella et tenera in qua insertio fieri potest, aut
arbor cui vitis maritatur et inhaeret; unde dicitur arbustum quasi
arboris hasta. Alii arbustum locum in quo arbores sunt volunt accipere,
sicut et saliceta, et vireta, ubi salices, et virgultae novellae, et
virentes sunt. Frutex minor arbore juste appellatur, quod fronde terram
tegat. Nemus vox Graeca est a nemo [n][eac][m][o][sf], id est pasco quod
in eo greges pascantur, estque voluptatis causa comparatum. Alii quasi
Latinum sit a nemine, aut numinibus nuncupatum volunt, quia pagani ibi
idolis suis sacrificabant. Lucus est densitas arborum solo lucem
detrahens, per antiphrasin, eo quod non luceat, sive a luce quod in eo
lucebant funalia, vel cerei propter nemorum tenebras. Saltus est
densitas arborum alta vocata hoc nomine eo quod exsiliat in altum, et in
sublime consurgat, vel quod ibi ferae et pecora interdum saliant.
Insitio dicitur cum fisso trunco surculus fecundae arboris sterili
inseritur. Plantae sunt raptae de arboribus. Plantaria autem quae ex
seminibus nata sunt cum racidibus, et a terra propria transferuntur.
Radix appellatur quod quasi radiis quibusdam fixa terris, in profunda
demergitur. Nam physici dicunt parem esse altitudinem radicum et
quarumdam arborum. Truncus est stipes, et status arboris insistens
radici. Corticem veteres corucem vocabant. Dicitur autem cortex, quod
corio lignum tegat. Liber est pars corticis interior, dictus a liberato
cortice, id est ablato; est enim medium quiddam inter lignum et
corticem. Rami sunt qui de trunco manant, sicut a ramis aut radice
surculi. Surculi sunt a praecisione serrae nuncupati. Virgultum est quod
de radice pullulat, ramus, qui de ipso arboris robore, virga quae de
ramis. Proprie autem virgultum appellatur quod ad radicem arboris
nascitur, et quasi inutile ab agricolis amputatur, et hinc dictum
virgultum, quod ex virga tollitur. Virga autem a vi vel a virtute
dicitur, quia vim habet in se multam, vel a viriditate, vel quia pacis
indicium est, quod vim urgeat: unde virga quae dicitur caduceum, utuntur
magi ad placandos serpentes inter se, et idcirco in ea hos sustinent
alligatos; hac etiam philosophi, reges, nuntii, magistri, ac legati
utuntur. Flagella dicuntur summae arborum partes, ab eo quod crebros
ventorum flatus sustinent. Cimas et cimata vocant herbarum summitates
quasi comas. Folia [ph][uti][l][l][a] Graece dicuntur. Unde est ad nos
per derivationem translatum. Flores nominati quod cito defluant de
arboribus, quasi fluores, quod cito solvantur. In his duplex gratia,
coloris et odoris. Austro enim flores solvuntur, zephyro fiunt. Germen
dicimus surculum praegnantem, a generando unde et germinatio. Fructus
nomen accepit a frumine, id est eminente gutturis parte, quo vescimur;
unde et fruges. Fructus proprie dicuntur agrorum et arborum, quibus
utimur; in animalibus vero abusive et translative fructum vocant. Poma
dicta ab opimo, id est a copiae ubertate. Matura dicuntur, quod apta
sint ad manducandum; sic et immatura, quia priusquam matura fiant, dura
sunt ad manducandum. Sunt autem poma quaecunque principalem fructum
nucleo non includunt. Ligna secundum Varronem dicta sunt quod leguntur
ad ignem construendum, secundum quosdam autem quia accensa convertuntur
in lumen. Unde et lychnus lucerna dicitur, et elychnium quod in ea
ardens lumen praebet. Torris lignum adustum, quem vulgus titionem vocat,
foce semiustum et exstinctum. Quisquiliae sunt stipulae immistae
surculis ac foliis aridis; sunt autem purgamenta terrarum.
Palma dicta, quia manus victricis ordinatus est, vel quod oppansis est
ramis in modum palmae hominis. Est enim arbor insigne victoriae,
proceroque ac decoro virgulto, diuturnisque vestita frondibus, et folia
sua sine ulla successione servans; hanc Graeci phoenicem dicunt, quod
diu duret, ex similitudine avis illius Arabiae, quae multis annis vivere
perhibetur, fructus autem ejus dactyli a digitorum similitudine
nuncupati sunt.
Laurus, a verbo laudo, laudus dicta. Hac enim cum laudibus victorum
capita coronabantur. Apud antiquos autem laudus nominabatur, postea d
littera sublata, et r subrogata, dicta est laurus, ut in auriculis, quae
initio audiculae dictae sunt, et medidies, quae nunc meridies dicitur.
Hanc arborem Graeci daphnem vocant eo quod nunquam deponat viriditatem,
propter quod illa victores prius coronabantur. Sola quoque haec arbor
vulgo fulminari minime creditur. Malus a Graecis dicta, eo quod fructus
ejus sit omnium pomorum rotundissimus, Unde et haec sunt vera mala, quae
vehementer rotunda sunt. Alii mala quod Graecis mela dicuntur, alii a
dulcedine appellari aiunt, quod ejus fructus mellis saporem habeat, vel
quod in melle serventur. Malum punicum dicitur, quod ex Punica regione
sit genus ejus translatum. Idem est malum granatum, eo quod intra
rotunditatem corticis granorum contineat multitudinem. Ficus Latine a
fecunditate vocatur. Feracior est enim arboribus caeteris. Nam ter
quaterque per singulos annos generat fructum, atque altero maturescente,
alter oboritur, hinc et caricae a copia nominatae. Ficus Aegyptia
fecundior fertur, cujus lignum in aquam missum, continuo mergitur, et
cum in limo aliquandiu jacuerit, deinde in superficiem sustollitur,
versa vice naturae, quoniam madefactum debuit humoris pondere residere.
A senibus in cibo saepius sumptae ficus rugas eorum feruntur distendere.
Tauros quoque ferocissimos ad fici arborem alligatos mansuescere dicunt.
Morus a Graecis vocata, quam Latini appellant rubum, eo quod fructus
ejus vel virgultum rubet. Est enim morus silvestris fructum afferens,
quod in deserto pastorum fames ac penuria confovetur - hujus folia
superjactata serpenti, feruntur interimere eum. Sycomorus, sicut et
morus, Graeca nomina sunt. Dicta autem sycomorus, ficus fatua, quia
[a][uti][k][o][n] Graece dicitur ficus et [m][oh][r][oac][sf] fatuus,
dicitur etiam marisca a Latinis et celsa ab altitudine, quia non est
brevis ut caeterae. Nux appellata, quod umbra vel stillicidium foliorum
ejus proximis arboribus noceat. Hanc alio nomine Latini juglandem
vocant, quasi Jovis glandem. Fuit enim haec arbor consecrata Jovi. Cujus
pomum tantum vim habet ut missum inter suspectos herbarum vel fungorum
cibos quidquid in eis virulentum est, exsugat, rapiat, atque exstinguat.
Nuces autem generaliter dicuntur omnia poma corio duriori tecta, ut
pineae, nuces avellanae, glandes, castaneae, amygdala. Hinc nuclei
dicti, quod sint duro corio tecti. At contra omnia poma mollia, mala
dicta sunt, sed cum adjectione terrarum in quibus antea nata sunt, ut
persica, punica, matiana, etc. Amygdala [sba][m][iac][g][d][a][l][o][n]
Graecum nomen est, quod Latine longa nux vocatur. Cunctis autem
arboribus prius se flore vestit, et ad ferenda poma arbusta sequentia
praevenit. Castaneam Latini a Graeco appellant vocabulo; hanc enim
Graeci [k][aac][s][t][a][n][o][n] castanon vocant. Quidam a castrando
dictam putant, eo quod fructus ejus gemini in modum testiculorum intra
folliculum sunt reconditi, qui dum ejiciuntur, quasi castrantur; haec
arbor semel, ut excisa fuerit, tanquam silva expullulare consuevit. Hex
arbor grandifera ab electo vocata. Hujus enim arboris fructum homines
primum ad victum sibi elegerunt. Unde et poeta:
Mortales cuncti ructabant gutture glandem.
Prius enim quam frumenti usus esset, antiqui homines glande vixerunt.
Phagus et esculus arbores glandiferae ideo vocatae creduntur quod eorum
fructibus olim homines vixerunt, cibumque sumpserunt. Nam aesculus ab
esca dicta. Phagus vero a Graeco vocabulum traxit; [ph][aac][g][e][i][n]
enim Graece comedere dicitur Latine. Xylicon quam Latini corrupte
siliquam vocant, ideo tale nomen a Graecis accepit, quod ejus fructus
sit dulcis. [x][uac][l][o][n] xylon quippe Graecis dicitur lignum, et
[g][l][u][k][uac][sf] glykis dulcis, hujus arboris pomo succus expressus
acatia a Graecis dicitur, Pistatia arbor dicta, quod cortex pomi ejus
nardi pistici odorem referat. Pinus arbor picea ab acumine foliorum
dicta, pinnum enim antiqui nominabant acutum. Pinum autem aliam pitin,
aliam peucen vocant, quam nos piceam dicimus eo quod desudet picem. In
Germaniae autem insulis hujus arboris lacryma electrum gignit. Gutta
enim defluens rigore vel tepore in soliditatem durescit, et gemma fit,
de qualitate sua nomen accipiens, id est succinum, eo quod succus sit
arboris. Pinus creditur prodesse cunctis, quae sub ea servantur, sicut
nux nocere omnibus. Abies dicta, quod prae caeteris arboribus longe eat,
et in excelsum praeemineat, cujus natura expers est terreni humoris, ac
proinde habilis atque levis habetur. Hanc quidam gallicam vocant,
propter candorem. Est autem sine nodo. Cedrus est quae etiam Graece
[k][eac][d][r][o][sf] cedros vocatur, cujus folia cypressi similitudinem
habent; lignum vero jucundi odoris est, et diu durans, nec a tinea
unquam exterminatur, unde et in templis propter diuturnitatem ex hoc
ligno lacunaria fiunt. Hujus ligni resina cedria dicitur, quae in
conservandis adeo est utilis, ut perliniti ex ea nec tineas patiantur,
nec tempore consenescant, Cypressus Graece
[k][u][p][r][iac][a][s][s][o][sf] a pueri nomine dicitur, quod caput
ejus a rotunditate in cacumen erigitur; unde et eonos vocatur alta
rotunditas. Hinc et fructus ejus conus, quia rotunditas ejus talis est
ut conum imitetur, unde et coniferae cyparissi dicuntur. Hujusmodi
lignum cedro pene proximam habet virtutem, templorum quoque trabibus
aptum, impenetrabili soliditate nunquam oneri cedit, sed ea qua in
principio fuerit firmitate perseverat. Antiqui cypressi ramos prope
rogum constituere solebant, ut odorem cadaverum dum urerentur,
opprimerent jucunditate odoris illius.
Juniperus Graece [sbaac][r][k][e][u][th][o][sf] dicta putatur, quibusdam
Latine, quasi junipyrus, id est juvans. Pyr sive quod ab amplo in
angustum finiat, ut ignis, sive quod conceptum diu teneat ignem, adeo ut
si prunae ex ejus cinere coopertae sint, usque ad annum perveniant. Pyr
[[p][u][r]] enim apud Graecos ignis est.
Platanus a latitudine foliorum dicta, vel quod ipsa arbor patula sit et
ampla, nam platos [[p][l][aac][t][o][sf]] Graeci latum vocant. Expressit
hujus arboris Scriptura nomen et formam, dicens: Quasi platanus dilatata
sum in plateis [exaltata sum juxta aquam]. Est autem tenerrimis foliis
ac mollibus.
Quercus sive querna dicta quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus
responsa dare, arbor multum annosa sicut legitur de quercu Mambre, sub
qua habitavit Abraham, quae fertur usque ad Constantini regis imperium
per multa saecula perdurasse; fructus foliorum ejus galla vocatur, et
ramorum glans aut glandula.
Fraxinus vocari fertur, quod magis inter aspera loca montana et fragrosa
nascatur: de qua Ovidius:
. . . et fraxinus utilis hastis.
Alnus vocatur, quod amne alatur, proxima enim aquae nascitur, nec facile
extra undas vivit; haec est tenera et mollis, quia in humecto loco
nutritur. Ulmus nomen accepit, quod in uliginosis locis et humidis
melius proficit; nam in montanis et asperis locis minus laeta est.
Populus dicta quod ex ea multitudo frondium et surculorum nascatur.
Differt tamen a poly et a populo pro gente in primae syllabae
quantitate. Ejus genus duplex est, nam altera est alba, altera est
nigra. Alba est populus dicta, quod folia ejus una parte sint alba,
altera viridia; haec ergo bicoloi habet quasi diei et noctis notas, quae
tempora ortu solis, occasuque constant. Generant etiam resinam et
electrum circa Eridanum fluvium, vel, ut alii memorant, in finibus
Syriae. Salix dicta, quod celeriter saliat, hoc est velociter crescat,
arbor lenta vitibus habilis vinciendis. Cujus seminis hanc esse naturam
dicunt, ut si quis illud in poculo hauserit, liberis careat, sed et
feminas infecundas efficit. Populus autem, et salix, et tilia mollis
materiae sunt et ad insculpturam aptae. Vimen vocatur ex eo quod vim
multam vigoris seu viroris habeat. Natura enim ejus talis est, ut etiam
si arefacta abluatur, virescat, deinde excisa, atque in humo fixa,
radicibus sese in humum ipsa demergat. Buxus Graecum nomen est, ex parte
a Latinis corruptum. Byxos enim appellatur a Graecis arbor virens, et
levitate materiae elementorum apicibus apta, unde et Scriptura: Scribe
in buxo (Isa. XXX).
|
|