|
Artifices, qui margaritas quaerunt, per agathan seu achaten lapidem
inveniunt. Alligant enim agathan lapidem ad funiculum urinatoris, et
submittunt in mare et veniens agathos lapis ad margaritam, statim
urinatores assequentes ad funiculum, inveniunt margaritam. Quomodo autem
nascatur margarita, pronuntiabo. Est lapis vel piscis qui vocatur
conchus, et venit ad littus maris per matutinum antelucanum et aperit os
suum, et deglutit rorem coelestem, et radium solis, et quae sursum sunt,
siderum, sicque nascitur margarita de superioribus astris. Sic ergo
agathes est Joannes Baptista. Joannes enim iste ostendit nobis
intelligibilem margaritam Dominum nostrum Jesum Christum dicens: Ecce
Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Mare autem praesens
saeculum designat; urinatores illorum, qui sursum sunt, comitatem
sanctorum signant, qui vero deorsum peccatores.
De lapidibus igniferis vide lib. II, cap. 19.
|
|