|
Natura dicta eo quod aliquid nasci faciat. Gignendi enim et faciendi
potens est. Hanc quidam Deum esse dicebant, a quo omnia creata sunt et
existunt. Genus a gignendo dictum; cui quidam derivant nomen a terra, ex
qua omnia gignuntur, [g][eeti] enim, id est ge Graece, terra dicitur.
Vita dicta propter vigorem, vel quod vim teneat nascendi atque
crescendi, unde et arbores vitam habere dicuntur, quia gignunt et
crescunt.
Homo dictus quia ex humo est factus, sicut in Genesi dicitur. Creavit
Deus hominem de limo terrae (Gen. II). Abusive autem pronuntiatur ab
utraque substantia totus homo, id est ex societate corporis et animae;
nam proprie homo ab humo dicitur. Graeci autem hominem anthropon quasi
controversum, ut habentem ramos deorsum, et radicem, id est os sursum
appellaverunt, eo quod sursum spectet, sublevatus ab humo ad
contemplationem sui artificis. Quod Ovidius poeta designat cum dicit:
Pronaque cum spectent animalia caetera terram.
Os homini sublime dedit, coelumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
(OVID. Met. l. II.)
Qui Deo erectus coelum aspicit, ut Deum quaerat, non ad terram intendat
velut pecora quae natura prona et ventri obedientia finxit (SALUST. in
prol. Catil).
Anima autem a ventis nomen accepit, eo quod ventus sit. Unde et Graece
ventus anemos [[sba][n][e][m][o][sf]] dicitur, quod ore trahentes aerem,
vivere videamur, sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur
anima quam concipi ore possit aer, quia jam in genetricis utero vivit.
Non est igitur aer anima, quod putaverunt quidam qui non potuerunt in
corpoream ejus cogitare naturam. Spiritum idem quod animam evangelistam
pronuntiat, dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum
sumendi eam (Joan. X). De hac enim Domini anima passionis tempore
memoratus evangelista ita protulit, dicens: Inclinato capite tradidit
spiritum (Joan. XIX), et alius: Emisit sipiritum (Matth. XVII). Et quid
est spiritum tradere aut emittere, nisi animam ponere? Sed anima dicta
est propter hoc quod vivit; dicitur autem spiritus vel spiritualis
natura pro eo quod spiret in corpore. Item animus idem est quod anima,
sed anima vitae est, animus consilii. Unde et dicunt philosophi etiam
sine animo vitam manere, et sine mente animam durare. Unde et amentes
vocant, nam mentem vocant ut sciat, animam ut velit; mens enim vocata
quod emineat in anima vel quod meminit. Unde et immemores amentes
dicuntur. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima, mens
vocatur, tanquam caput ejus vel oculus. Unde et ipse homo secundum
mentem imago Dei dicitur. Ita enim haec omnia adjuncta sunt animae, ut
una res sit. Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est
anima. Nam et memoria mens est, unde et immemores amentes. Dum ergo
corpus vivificat anima est, dum vult animus, dum scit mens, dum recolit
memoria, dum rectum judicat ratio est, dum spirat spiritus est, dum
aliquid sentit sensus est. Nam inde animus sensus dicitur pro his quae
sentit, unde et sententia nomen accepit.
Corpus dictum eo quod corruptum perit. Solubile enim atque mortale est,
et aliquando solvendum. Caro autem a carendo aut cadendo appellata, eo
quod vita careat, est enim proprie mortuorum, aut quod in mortem cadat,
unde et cadaver. Crementum enim semen est masculi, unde et animalium et
hominum corpora concipiuntur, hinc et parentes creatores dicuntur. Caro
autem pro corpore ex quatuor elementis compacta est. Nam terra in carne
proprie dicta est, aer in anhelitu, humor in sanguine, ignis in calore
vitali. Habent enim in nobis elementa suam quaeque partem, quae cuilibet
redditur compage resoluta.
Sensus corporis quinque sunt, gustus, odoratus, auditus, visio, tactus.
Ex quibus duo, id est duo eorum organa, aperiuntur et clauduntur, visus
et gustus: duo semper patentes sunt, auditus et odoratus; et quintus, id
est tactus utrumque facit et neutrum. Sensus dicti, quia per eos anima
subtilissime totum corpus agitat vigore sentiendi. Unde et praesentia
nuncupantur, quod sint praesentibus, sicut prae oculis quae praesto sunt
oculis. Visus est qui a philosophis humor vitreus appellatur. Visum
autem quidam fieri asserunt aut externa aetherea luce, aut interno
spiritu lucido, per tenues venas a cerebro venientes, atque penetratis
tunicis in aerem exeuntes, et tunc commistione similis materiae visum
dantes. Visus dictus quod vivacior sit caeteris sensibus ac praestantior
sive velocior, ampliusque vigeat, quomodo et memoria inter caetera
mentis officia. Vicinior enim est cerebro, unde omnia manant, unde fit
ut ea quae ad alios pertinent sensus, videre dicamus, veluti cum
dicimus: Vide quomodo sonat, vide quomodo sapit, etc. Auditus appellatus
quod voces audiat vel hauriat, hoc est aere verberato suscipiat sonos.
Odoratus quasi aeris odore attactus, tacto enim naribus aere sentitur.
Sic et olfactus, quod odoribus fiat. Gustus a gutture vel gustando
dictus. Tactus eo quod pertractet et tangat, et per omnia membra vigorem
sensus aspergat. Nam per tactum probamus quidquid caeteris sensibus
judicare non possumus. Duo enim sunt genera tactus: nam aut extrinsecus
venit quod feriat, aut intus in ipso corpore oritur. Unicuique enim
sensui propria organa dantur. Nam quod videndum est, oculis capitur,
quod audiendum, auribus: mollia et dura tactu existimantur et
judicantur, sapor gustu, odor naribus.
|
|