|
Ursus fertur dictus, quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt
eos informes generare partus, et quamdam carnem nasci quam mater
lambendo in membra componit, sed haec immaturitas facit deformes partus.
Denique tricesimo die generat, unde evenit ut praecipitata fecunditas
informis procreetur. Ursorum caput invalidum, vis maxima in brachiis et
lumbis, unde etiam interdum erecti insistunt. Et medendi industriam non
praetermittunt. Siquidem gravi affecti caede et sauciati vulneribus,
mederi sibi solent, herbae cui nomen floinus, ulcera subjicentes sua, ut
solo curentur attactu. Ursus aeger formicas devorat. Numidici ursi
caeteris praestant rabie duntaxat, et villis profundioribus. Nam
genitura par est quoquo loco editis. Coeunt non eodem modo quo aliae
quadrupedes, sed apti mutuis amplexibus velut humanis conjunctionibus
copulantur. Desiderium veneris hiems suscitat. Secreti honore reverentur
mares gravidas, et in iisdem licet foveis, partitis tamen per scrobes
secubationibus dividuntur. Lucinae illis tempus properantius est, quippe
uterum tricesimus dies liberat, unde evenit ut praecipitata fecunditas
informes procreet partus. Carnes pauxillas edunt, quibus color candidus,
oculi nulli. Hos lambendo sensim figurant, et interdum ad pectora
fovent, ut assiduo incubatu calefactae animalem trahant spiritum.
Interea cibus nullus. Sane diebus primis quatuordecim matres ita in
somnum concidunt, ut nec vulneribus excitari queant, ita de cavernosis
in quibus latent montibus mox egressae in diem liberum, tantam patiuntur
insolentiam lucis, ut putes obsitas caecitate. Insidiantur alvearibus
apum, maxime favos appetunt, nec avidius aliud quam mella captant. Cum
gustaverint mandragorae mala, moriuntur; sed eunt obviam, ne malum in
perniciem convalescat, et formicas devorant ad recuperandam sanitatem Si
quando. cum tauris pugnant, sciunt quibus potissimum partibus
minorentur, nec aliud quam cornua et nares appetunt cornua, ut armatura
deficiant, nares, ut dolor sit in loco tenerrimo.
|
|