|
Prima pars corporis caput est, datumque est illi hoc nomen, eo quod
sensus omnes et nervi inde initium capiant, unde ipsius animae quae
consulit corpori, quodammodo personam gerit.
Vertex est suprema pars capitis, qua capilli revertuntur, id est deorsum
dependent, ut nos a vertice montis descendimus.
Calvaria ab ossibus calvis dicta per defectionem, et neutraliter
pronuntiatur.
Occipitium capitis pars posterior, quasi contra capitium, vel quod sit
capitis retrorsum.
Capilli quasi capitis pilli, facti ut decorem praestent, et cerebrum
adversus frigus muniant atque a sole defendant. Pili autem dicti a
pelle, de qua procedunt, sicut et pilum a pila dicitur, ubi pigmentum
contunditur.
Caesaries a cedendo vocata, ideoque tantum virorum est. Virum enim
tonsum esse decet.
Comae sunt proprie incisi capilli, et est Grecus sermo, nam comas
Graeci, [k][oac][m][a][sf] a secando vocant, unde et
[k][e][iac][r][e][i][n] tondere. Inde et cirri vocantur, quod etiam idem
Graeci mallonem vocant.
Crines proprie mulierum sunt. Dicti autem crines, eo quod discernantur
vittis; unde et discrimina dicuntur a quibus divisi religantur.
Tempora sunt, quae calvariae dextra laevaque subjacent, quae ideo sic
nuncupantur, quia moventur ipsaque mobilitate quasi tempora mutantur.
Facies dicta ab effigie, ibi enim est tota figura hominis et
uniuscujusque personae cognitio. Vultus vero dictus eo quod per eum
voluntas animi ostenditur, secundum enim voluntatem in varios motus
mutatur; unde et differunt inter se, nam facies simpliciter accipitur de
uniuscujusque naturali aspectu, vultus autem animorum qualitates
significat.
Frons ab oculorum foraminibus, vel a prae se ferendo nominata est. Haec
enim imago quaedam animi quoque motum specie sua exprimit, dum vel laeta
vel tristis est.
Oculi vocati sive quod eos ciliorum tegmina occultant ne qua incidentis
injuriae offensione laedantur, vel quia occultum lumen habent, id est
secretum vel intus positum; hi inter omnes sensus viciniores animae
existunt. In oculis omne mentis indicium est, unde et animi perturbatio
vel hilaritas in oculis apparet. Oculi et lumina idem sunt. Et dicti
lumina, quod ex eis lumen manat, vel quod ab initio sui clausam teneant
lucem, aut extrinsecus accepta visui proponenda refundant. Pupilla est
centrum oculi, in quo vis est videndi, ubi quia imagines parvae
videntur, propterea pupillae dicuntur, nam parvuli pupilli dicuntur.
Hanc plerique pupillam vocant, eo quod sit pura et impolluta ut sunt
puellae. Physici dicunt easdem pupillas, quas videmus in oculis,
morituros ante triduum non habere, quibus non visis certa est vitae
desperatio. Circulus vero, quo albae partes oculi a pupilla separantur
discreta nigredine, corona dicitur, eo quod rotunditate sui ornet
ambitum pupillae. Vertices ipsos oculorum quidam valvas appellant, a
similitudine valvarum. Palpebrae sunt sinus oculorum, a palpitatione
dictae, quia semper moventur, et concurrunt invicem, ut assiduo motu
reficiant intuitum. Munitae sunt autem vallo capillorum, ut et apertis
oculis si quid inciderit, repellatur, et somno conniventibus tanquam
involuti quiescant latentes. In summitate autem palpebrarum, locis
quibus se utraeque clausae contingunt, exstant adnati ordine servato
pili, tutelam oculis ministrantes, ne irruentes facile injurias
accipiant, et ex eo noceantur, ut pulveris vel cujuscunque crassioris
materiae arceant contactum, ut ipsum quoque aerem turbatum se claudendo
excludant, et sic tenuem atque serenum faciant visum. Lacrymas a
laceratione mentis quidam putant dictas, alii lacrymas dici existimant,
ideo quod Graeci [d][aac][k][r][u][a] vocant. Cilia sunt tegmina, quibus
cooperiuntur oculi, et dicta cilia quod celent oculos, quos tegunt tuta
custodia. Supercilia dicta quod superposita sint ciliis, quae ideo
vestita sunt pilis, ut oculis munimentum fortius quam palpebrae
praetendant, et ut sudorem a capite fluentem repellant. Intercilium vero
est medium illud, quod sine pilis est inter supercilia et palpebras.
Genae sunt inferiores partes oculorum unde barba inchoat, nam Graece
genos barba, inde et genae, quod inde incipiant barbae gigni.
Malae sunt eminentes sub oculis partes ad protectionem eorum suppositae.
Vocatae autem malae sive, quod infra oculos in rotunditatem promineant
in modum malorum, quae Graeci mela appellant, sive quod sint supra
maxillas.
Maxillae per diminutionem dicuntur a malis, sicut paxillus a palo,
taxillus a talo.
Mandibulae sunt maxillarum partes quibus et nomen factum.
Barbam veteres vocaverunt, quod virorum sit, non mulierum. Auribus nomen
inditum est a vocibus hauriendis: Unde et Virgilius:
Vocemque his auribus hausi: (VIRGIL. Aeneid. lib. IV, vers. 359.)
aut quia Graeci vocem ipsam [a][n][d][eeac][n] auden vocant ab auditu.
Per immutationem enim litterae aures quasi audes nuncupatae sunt. Vox
enim repercussa per anfractus aurium sonum facit, quo sensum excipiant
audiendi.
Pinnula summa pars auris, ab acumine dicta. Pinnon enim antiqui acutum
dicebant. Unde et bipennis et pinna.
Nares idcirco nominantur, quia per eas vel odor vel spiritus manare non
desinit, sive quia odore nos admonent, ut gnari simus ac sciamus; unde
econtrario nescientes et rudes ignari dicuntur. Olfecisse enim veteres
scisse dicebant. Terentius:
|
“Ac non totis sex mensibus prius olfecisse quam ille quidquam coeperit.”
|
|
Narium recta pars, eo quod aequaliter sit in longitudinem et
rotunditatem porrecta, columna vocatur, extremitas ejus pyrula a formula
pomi pyri, quae vero dextra laevaquae sunt, pinnulae alarum
similitudine, medium autem interfinium.
Os dictum, quia per ipsum quasi per ostium et cibos intromittimus, et
sputum foras projicimus, vel quia eo ingrediuntur cibi, et inde
egrediuntur sermones.
Labia a lambendo sunt vocata, quod autem superius est. Labium dictum
quidam volunt quod inferius, eo quod grossius sit, labrum. Alii virorum
labra, mulierum dicunt labia, sed confunduntur.
Linguae a lingendo cibo putat Varro nomen impositum, alii quod
articulatos sonos ligat in verba. Sicut enim plectrum chordis, ita
lingua illiditur dentibus, et vocalem sonum emitti efficit.
Dentes Graeci oduntes [[rbo][d][o][n][t][e][sf]] dicunt, et inde latinum
videntur trahere nomen: horum primi, praecisores dicuntur sive
praecisivi, quia omne quod accipitur, ipsi prius incidunt. Sequentes
canini vocantur, quorum duo in dextera maxilla sunt, et duo in sinistra,
et dicti canini, quia ad similitudinem caninorum existunt, sicut et
homines quod et possunt priores praecidere illis tradunt ut confringant.
Hos vulgus pro latitudine, longitudine et rotunditate columellas vocant;
ultimi sunt molares, qui concisa a prioribus atque confracta subigunt et
molunt atque mandunt, unde et molares vocati sunt. Dentium autem numerum
discernit qualitas sexus, nam in viris plures, in feminis pauciores
existunt.
Gingivae a gignendis dentibus nominatae sunt, factae sunt autem etiam ad
decorem dentium, ne nudi horrori potius quam ornamento existerent.
Palatum nostrum, sicut coelum sursum est positum, et inde palatum a polo
per derivationem. Sed et Graeci similiter palatum
[o][u][r][a][n][iac][s][k][o][n] uraniscon appellant, eo quod pro sui
concavitate coeli similitudinem habeat. Fauces a fundendis vocibus
nominatae quasi foces, vel fauces quod per eas famur.
Arteriae vocatae sunt sive quod per eas a pulmone aer, id est spiritus
fertur, seu quod arctis et angustis meatibus spiritum vitalem
contineant, unde sonos vocis emittant, qui soni uno modo sonarent, nisi
linguae motus distantias vocis efficeret. Toles Gallica lingua dicuntur,
quas vulgo per diminutionem tonsillas vocant quae in faucibus turgescere
solent.
Mentum dictum quod inde mandibulae oriantur, vel quod ibi migrantur, vel
quod dum mentionem alicujus loquendo facimus ipsum movemus.
Gurgulio nomen trahit a gutture, cujus meatus ad os et nares
protenditur, habens viam qua vox ad linguam transmittitur, ut possit
verba collidere; unde et garrire dicimus.
Rumen proximum gurgulioni, quo cibus et potus devorantur; hinc et
bestiae, quae cibum revocant et remandunt, ruminare dicuntur.
Sublinguium operculum gurgulionis, quasi parva lingua, quae foramen
linguae recludit operitque.
Collum dictum quod sit rigidum et teres ut columna, bajulans caput et
sustentans, quasi capitolium, cujus anterior pars gula vocatur,
posterior cervix.
Cervix autem vocata, quod per eam cerebrum ad medullam spinae dirigitur,
quasi cerebri via. Veteres autem plurali tantum numero cervices
dicebant, primus Hortensius cervicem singulariter dixit. Cervix autem
nunc in singulari numero membrum ipsum significat, nam plurali numero
cervices contumaciam saepe demonstrant. Cicero in Verrinis:
|
“Praetorem tu acccusas frangere cervices.”
|
|
Humeri dicti quasi armi, ad distinctionem hominis a pecudibus mutis, ut
hi humeros, illae armos habere dicantur; nam proprie armi quadrupedis
sunt.
Hala summi humeri pars posterior et occultior.
Brachia a fortitudine nominata sunt, bary [[b][a][r][ugv]] enim Graece
grave et forte significat. In brachiis enim thori lacertorum sunt, et
insigne musculorum robur existit. In his sunt tori, id est musculi, et
dicti tori, quia illic viscera torta videantur.
Cubitus dictus, quod ad cibos sumendos ipsi incumbimus.
Ulna secundum quosdam utriusque manus extensio est; secundum alios
cubitus quod magis verum est, quia Graece olenos cubitus dicitur.
Alae sub brachiis sunt appellatae, eo quod ex eis in modum alarum motus
brachiorum inchoet; quas quidam ascillas seu axillas vocant, quod ex eis
brachia cillentur, id est moveantur. Unde et oscilla dicta ab eo quod
cillentur, id est moveantur ora; nam cillere est movere: has quidam
hircos dicunt, eo quod in plerisque hominibus hircinum fetorem reddant.
Manus dicta quod sit totius corporis munus; ipsa enim cibum ori
ministrat, ipsa operatur omnia atque dispensat, per eam accipimus et
donamus. Abusive etiam manus ars vel artifex, unde et manus pretium
dicimus, et armatorum copias.
Dextra dicitur a dando, ipsa enim in pignus pacis datur, ipsa testis
fidei atque salutis perhibetur, et hoc est illud apud Tullium:
|
“Fidem publicam jussu senatus dedi, id est dextram.”
|
|
Unde et Apostolus dicit: Dextras mihi dederunt et Barnabae societatis
(Gal. II).
Laeva dicitur quod sit laevis, id est sine asperitate et callo, qui
dextrae ex labore inducitur.
Sinistra autem vocata, quasi sine dextera, sive quod rem fieri sinat, et
non faciat. A sinendo enim sinistra dicitur.
Palma est manus expansis digitis, sicut contractis pugnus. Pugnus autem
a pungendo dictus, vel a pugna, aut contra sicut palma a pandendo.
Digiti nuncupati vel quod decem sunt, vel quia decenter juncti sunt; nam
habent in se et numerum perfectum et ordinem decentem. Unde primus
pollex vocatur, quod inter alios virtute polleat et potestate. Secundus
index et salutatorius sive demonstratorius, quia fere eo salutamus, vel
ostendimus, vel indicamus. Tertius impudicus, quod plerumque per eum
opprobrii insectatio ostenditur et podex mundatur, et iste est medius.
Quartus annularis, eo quod in ipso annulus geritur. Idem et medicinalis,
quia eo collyria a medicis collinuntur, vel quod eo pulsus infirmorum
sentitur. Quintus auricularis, quod aurem eo scalpimus et purgamus.
Ungues ex Graeco vocamus; illi enim hos onyches
[[sboac][n][u][kh][e][sf]] dicunt. Alii dictum volunt ab unguendo, quod
sit politus et lucidus quasi unctus. Estque animalium habentium digitos
distinctos, ut hominum, simiarum, avium, leonum, canum, etc. Ungula non
habentium digitos, ut equorum, mulorum, asinorum, boum, cervorum, et
similium, quorum quaedam fissas habent ungulas.
Truncus est media pars corporis a collo usque ad inguina, de quo
Nigidius: Caput collo vehitur, truncus sustinetur coxis, et genibus
cruribusque.
Thorax a Graecis dicitur anterior pars trunci a collo usque ad stomachum
quam nos dicimus arcam, eo quod ibi sit arcanum, id est, secretum, a quo
caeteri arcentur. Unde et arca et ara dicta, quasi res secreta, cujus
eminentes partes mamillae dicuntur, inter quas pars illa ossea pectus
dicitur; dextra autem laevaque costae.
Pectus vocatum, eo quod sit pexum inter eminentes mamillarum partes;
unde et pectus dicitur, eo quod pexos capillos facit.
Mamillae vocatae quod rotundae sint, quasi malae per diminutionem. Sed
papillae capita mamillarum sunt, quas infantes sugentes comprehendunt,
et dictae papillae quod eas infantes quasi palpant dum lac sugunt;
perinde mamma est tota eminentia uberis, papilla vero breve illud unde
lac trahitur.
Ubera dicta, vel quia lacte ubera, id est fecunda, vel quia uvida,
humore scilicet lactis in modum uvarum plena. Lac vim nominis a colore
trahit, quod sit albus liquor, leucos [[l][e][u][k][oac][sf]] enim
Graece albus dicitur, cujus natura ex sanguine commutatur. Nam post
partum si quid sanguinis nondum fuerit uteri nutrimento consumptum,
naturali meatu fluit in mammas et earum virtute albescit, lactis
accipiens qualitatem.
Cutis est, quae in corpore prima est, appellata quod ipsa corpori
superposita, incisionem primam patiatur. Cutis enim Graece incisio
Latine dicitur. Eadem et pellis, quod externas injurias corporis tegendo
pellat, primosque et venti et solis ardores perferat.
Pellis autem jam detracta ac subacta corium dicitur, et est crassior
cutis. Corium autem appellatur per derivationem, quod eo caro teneatur
vel tegatur, sed hoc in brutis animalibus proprium est.
Pori corporis Graeco nomine appellantur qui Latine proprie spiramenta
dicuntur, eo quod per eos vivificus spiritus exterius ministretur.
Arvina est pinguedo cuti adhaerens.
Pulpa est caro sine pinguedine, dicta quod palpitet; resilit enim saepe.
Hanc plerique et viscum vocant, eo quod glutinosa sit.
Membra sunt corporis partes.
Artus quibus colligantur membra, ab arctando dicti. Vel artus dicti quod
colligati invicem nervis arctentur, id est stringantur, quorum
diminutiva sunt articuli; nam artus dicimus membra majora, ut brachia;
articulos minora, ut digitos.
Nervi Graeca derivatione appellati, quos illi nevra [[n][e][uti][r][a]]
vocant. Alii Latine vocatos nervos putant, eo quod artuum conjunctiones
invicem his inhaereant. Maximam autem virium substantiam nervos facere
certissimum est; nam quanto fuerint densiores, tanto propensius augent
firmitatem.
Compagia sunt ossium capita, dicta eo quod sibi compacta nervis, velut
glutino quodam adhaereant.
Ossa sunt corporis solidamenta; in his enim positio omnis et robur
subsistit. Ossa autem ab usto dicta, propterea quod cremarentur ab
antiquis, sive, ut alii putant, ab ore, eo quod ibi pateant; nam alibi
ubique cute, visceribusque obtecta celantur.
Medullae appellatae quod sint ossium partes mediae, vel quod eis
madefiant ossa; impinguant enim ea et confortant.
Vertibula sunt summae ossium partes, crassioribus nodis conglobata,
dicta eo quod ad inflexionem membrorum illa vertantur.
Cartilagines ossa mollia et sine medulla, quod genus auriculae, et
narium discrimen, et costarum extremitates habent, sive opercula ossium
quae moventur. Et dictae cartilagines, quod levi attritu carent dolore
dum flectuntur.
Costas, appellari quidam putant, quod ab eis custodiantur interiora, et
tota mollities ventris vallata salvetur.
Latus, quia jacentibus nobis latet; est enim laeva pars corporis et
dextra, utrinque inter anteriora et posteriora protensa. Dextro autem
lateri habilior motus est, laevo fortior, et oneri ferendo
accommodatior; ipsa enim gerit clypeum, ensem, pharetram, et reliqua
onera, ut expedita sit dextera ad agendum.
Dorsum est a cervice usque ad renes deorsum. Dictum autem dorsum, quod
sit superficies durior corporis, in modum duri ursi, fortis et ad
portandum et ad perpetiendum.
Terga dicta, quia in eis supini jacemus in terra, quod solus homo
potest; nam muta animalia tantum aut in ventrem, aut in latus jacent,
unde abusive in animalibus terga dicuntur. Scapula a scandendo dicitur.
Interscapulium est spatium quod est inter scapulas, unde est nominatum.
Palae sunt dorsi dextra levaque eminentia membra, dicta quod in luctando
eas premimus et vibramus, quod Graeci palin dicunt.
Spina est junctura dorsi, dicta quod habeat radiolos ut spinas acutos,
cujus juncturae spondylia appellantur propter partem cerebri quae fertur
per hos longo tractu ad caeteras corporis partes. Sacra spina est ima
perpetuae spinae, quam Graeci [rbiac][e][r][o][n] [n][ohti][t][o][n]
hieron noton vocant, quoniam primum infante concepto nascitur, ideoque
et in hostia id primum a Gentilibus diis suis dabatur, unde et sacra
spina dicitur.
Renes ait Varro dictos, quod rivi ab iis obsceni humoris fluant
[sba][p][o] [t][o][uti] [r][eac][e][i][n] a verbo rhein, quod significat
fluere nam venae et medullae tenuem liquorem desudant in renes, qui
liquor rursus a renibus calore veneris resolutus decurrit.
Lumbi a libidinis lascivia dicti, quia in viris causa corporeae
voluptatis in ipsis est, sicut in umbilico feminis. Unde et ab Job in
exordio sermonis dictum est: Accinge sicut vir lumbos tuos (Job.
XXXVIII), ut in his esset resistendi praeparatio, in quibus est
libidinis usitata dominandi occasio.
Umbilicus est medius locus corporis, dictus quod sit umbo iliorum; unde
et umbo appellatur locus in medio clypei a quo dependet.
Ilia Graeco sermone appellantur, quod ibi nos obvolvamus, Graece enim
[e][sbi][l][eac][oh] ileo vertere et obvolvere dicitur.
Clunes vocati, quod sint juxta colum quod est longum, suntque tumores
natium.
Nates quod in ipsis innitimur dum sedemus. Unde et conglobata est in eis
caro, ne prementis corporis mole ossa dolerent.
Genitalia corporis partes, ut nomen ipsum docet, gignendae sobolis
acceperunt vocabulum, quod his procreatur et gignitur. Haec et pudenda
pro verecundia, sive a pube. Unde et indumento operiuntur. Dicuntur
autem ista et inhonesta, quia non habent eamdem speciem decoris sicut
membra quae in promptu et prospectu locata sunt. Dictum et verretrum,
membrum virile sive, quod viri est tantum, sive quod ex eo virus
emittitur; nam virus proprie dicitur humor fluens a natura viri, sive a
verrendo, sive demum a vere.
Testiculi per diminutionem a testibus dicti quorum numerus incipit a
duobus; hi semen calamo ministrant, quod a spinae medulla et renibus et
lumbis suscipiunt gratia procreandi.
Scrotum est pellis in qua testiculi sunt.
Posteriora vocata, quod retro sunt et a vultu aversa, ne dum alvum
purgamus, inquinaremus aspectum.
Meatus inde appellatus quod per eum meant, id est egeruntur stercora.
Femora dicta, quod ea parte a femina sexus viri discrepet. Sunt ab
inguinibus usque ad genua.
Femina autem per derivationem femorum partes sunt, quibus in equitando
tergis equorum inhaeremus: unde et olim praeliatores sub feminibus equos
amisisse dicebantur.
Coxae quasi conjuncti axes, in ipsis enim femora moventur, quorum
concava vertebrae vocantur.
Suffragines sunt plicaturae crurum posteriorum ex quadrupedibus, quae
retrorsum plicantur ut genua in anterioribus cruribus, antrorsum;
dictaeque sunt, quod suffringuntur, id est, subtus flectuntur, non supra
sicut genua.
Genua sunt commissiones femorum et crurum, et dicuntur genua eo quod in
utero genis oculorum sunt opposita. Cohaerent enim sibi ibi, et cognata
sunt genua oculis lacrymarum indicibus et misericordiae, nam a genis
genua dicuntur. Denique complicatum in genua gigni, formarique hominem
dicunt, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formantur ut cavi fiant
et rotundi et etiam reconditi, ipsos enim in utero matris genua
comprimunt. Ennius:
|
“Atque genua comprimit acta gena.”
|
|
Inde est quod homines dum ad genua se prosternant, statim lacrymantur.
Voluit enim natura eos uterum maternum memoria recolere et reminisci,
ubi quasi in tenebris considebant antequam ad lucem venirent.
Crura dicta, quod his currimus et gressum facimus, et sunt a genibus
usque ad calces.
Tibiae vocatae quasi tubae; sunt enim longitudine et specie eis similes.
Et sunt ossa aut partes anteriores in crure, et surae sunt posteriores.
Talus dictus a tolo; nam tolus est eminens rotunditas, et inde fastigium
templi rotundi tolus vocatur. Talus autem sub crure est, et sub talo
calcaneum.
Pedes ex Graeca etymologia nomen sortiti sunt. Hos enim Graeci podas
[[p][oac][d][a][sf]] dicunt. Sunt qui a petendo terram dictos putent,
quia alternis motibus solo fixi incedunt.
Plantae a planitie nuncupatae, quia non rotundae, ut in quadrupedibus,
ne stare non possit bipes homo, sed planae atque longiores formatae
sunt, ut stabile corpus efficerent. Sunt autem plantae, anteriores
partes, quae etiam de multis ossibus constant.
Calx vel calcs vel calcis prima pars plantae, a calco illi nomen
impositum, quod terram calcamus, hinc et calcaneus.
Solum est inferior pars pedis, dicta quod eo vestigia terrae imprimimus.
Sed et solum dicitur omne illud quod aliquid sustinet, quasi solidum,
unde et terra solum dicitur, quod cuncta sustineat: aer solum avium, et
solum pedis, quod totam corporis molem portet.
Viscera non solum intestina dicimus, sed quidquid sub corio est inter
cutem et carnem et ossa. Item viscera vitalia, id est circumfusa loca
cordis, ut sit viscus quasi vis cordis, eo quod ibi vita, id est anima
continetur. Item viscera capita nervorum ex sanguine et nervis copulata.
Item lacerti a similitudine lacertorum reptilium, quia in singulis
membris loca sunt per quae eis nomina dantur, ut cor quod sit in medio
corporis: appellaturque a nomine similium animalium super terram
viventium. Nam inde musculi a murium similitudine. Sicut a lacerta
lacerti. Inde etiam tori, quod illic viscera torta videantur.
Cor a Graeca derivatum appellatione quod illi cardian
[k][a][r][d][iac][a][n] dicunt, sicut a cor et uro dicitur nobis cura,
in corde enim omnis sollicitudo vitae et scientiae cura est. Quod ideo
pulmoni vicinum est, ut cum ira accenditur, pulmonis humore temperetur.
Hujus duae arteriae sunt, quibus sinistra plus sanguinis habet, dextra
plus spiritus. Unde et in dextro brachio pulsum despicimus.
Praecordia sunt loca cordi vicina, quibus sensus percipitur, et dicta
sunt praecordia, eo quod ibi sit principium cordis et cogitationis, aut
quod cor praecingunt, sunt enim pelliculae circum cor, in quibus
affectionum sedes.
Pulsus vocatus est, quod palpitet, cujus indicio aut infirmitatem
intelligimus aut sanitatem. Hujus duplex est motus, aut simplex, aut
compositus. Simplex est, qui ex uno saltu constat. Compositus est, qui
ex pluribus motibus inordinatis et inaequalibus existit. Qui motus certa
habent spatia, dactylicum pulsum vocant quandiu sine vitio fuit.
Venae dictae eo quod viae sunt natantis sanguinis, atque rivi per omne
corpus divisi, quibus universa membra irrigantur.
Sanguis ex Graeca etymologia nomen duxit, quod vegetetur, et sustentetur
et vivat [s][aac][o][sf] saos enim sospes dicitur. Sanguis autem est dum
in corpore est; effusus vero cruor, nam cruor vocatur, eo quod effusus
currat, vel ab eo quod currendo corruat. Alii cruorem interpretantur
saniem et sanguinem corruptum qui emittitur. Alii autem sanguinem
vocant, quod sit suavis. Sanguis autem non est integer nisi in
juvenibus. Nam dicunt physici minui sanguinem per aetates, unde in
senibus tremor est. Proprie autem sanguis animae possessio et sedes est,
ideo genas mulieres lacerare solent in luctu ut manibus gratificent:
inde et purpureae vestes et flores purpurei mortuis praebentur.
Pulmo ex Graeco trahit vocabulum, pulmonem enim pleumon
[[p][l][e][uti][m][oh][n]] vocant, eo quod cordis flabellum sit, in quo
pneuma, id est spiritus est, per quod et agitatur et movetur, unde et
pulmones vocati sunt. Nam Graece pneuma [[p][n][e][uti][m][a]] spiritus
dicitur, qui flando et agitando aerem emittit et recipit, a quo moventur
pulmones et palpitant, et aperiunt se ut flatum capiant, et stringunt ut
ejiciant, est enim ut organum corporis.
Jecur nomen habet ex eo quod vicinum cordi habeat locum; inde enim
attrahit sanguinem qui in cerebrum subvolat, et inde ad oculos
caeterosque sensus et membra diffunditur, et calore suo succum ad se ex
cibo tractum vertit in sanguinem, quem ad usum pascendi nutriendique
singulis membris praebet. In jecore autem consistit voluptas et
concupiscentia, irae et amores, secundum eos qui de physicis rebus
disputant.
Fibrae sunt jecoris extremitates, sicut extremae partes foliorum in
vitibus, sive quasi linguae venae eminentes. Dictas autem volunt fibras,
quod apud gentiles in sacrificiis ad Phoebi aras ab ariolis ferebantur,
quibus oblatis atque succensis responsa acciperent.
Splen dictus a supplemento, ex contraria parte jecoris, ne vacua
existeret, quem quidam risus causa factum existimant; nam splene
ridemus, felle irascimur, corde sapimus, jecore amamus, quibus quatuor
elementis constantibus, integrum est animal.
Fel est appellatum, quod sit folliculus gestans humorem, qui vocatur
bilis.
Stomachus [[s][t][oac][m][a][kh][o][sf]] Graece os vocatur, eo quod
quasi ostium ventris ipse cibum accipiat, atque ad intestina
transmittat.
Intestina dicuntur, eo quod corporis interiori parte cohibentur, quae
idcirco longis nexibus coordinata sunt in circulorum modum, ut susceptas
escas paulatim digerant, et superadditis cibis non impediantur.
Omentum est membrana quae continet intestinorum majorem partem; quod
epitolin Graeci vocant.
Disseptum intestinum quod discernit ventrem et caetera intestina a
pulmone, vel a corde.
Caecum intestinum, quod sit sine foramine et exitu, quod Graeci
tisonenteron vocant.
Jejunium tenue intestinum, unde et jejunum dicitur.
Venter autem et alvus et uterus inter se differunt. Venter est qui
acceptos cibos digerit, et apparet extrinsecus, tenditque a pectore
usque ad inguem, et dicitur venter, quod per totum corpus alimenta
ministrat vitae.
Alvus est quae cibum recipit, et per excrementa purgari solet. Ex ipsa
enim sordes stercorum defluunt. Sallustius:
|
“Simulans sibi alvum purgare.”
|
|
Et vocatur alvus quod abluatur.
Uterum solae mulieres habent, in quo concipiunt ad similitudinem
cauliculi; tamen auctores pro utriusque sexus ventre plerumque ponunt,
nec poetae tantummodo, sed et caeteri. Vocatur autem uterus, quod duplex
sit, et ab utraque in duas se dividat partes, quae in diversum diffusae
ac reflexae circumplicantur in modum cornu arietini, vel quod impleatur
foetu interius. Hinc et uter, quod aliquid intrinsecus habet, ut membra
et viscera.
Aqualiculus proprie porci est, hinc ad ventrem translatio.
Matrix dicitur quod fetus et embrio in ea generentur. Semen enim
receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit.
Vulva vocata quasi valva, id est janua ventris, vel quod semen recipiat,
vel quod ex ea fetus procedat
Vesica dicta, quod si vas aquae. Ipsa enim de renibus urina collecta
completur, et humore distenditur, cujus usus in volucribus non habetur.
Urina autem dicta a Graeco, [o][sbu][r][eac][oh], id est meio seu mingo,
et Graece [o][sbuti][r][o][sf], cujus indicio et salus et aegritudo
monstratur. Qui humor Latine lotium dicitur, quod eo lota vestimenta
munda efficiantur.
Semen est quod jactum sumitur aut in terra aut utero ad gignendum vel
fructus vel fetus. Est enim liquor ex cibi et corporis decoctione
factus, ac diffusus per venas atque medullas, qui inde desudatus, in
modum sentinae crescit in renibus, ejectusque per coitum, et in uterum
mulieris susceptus, calore quodam viscerum, et menstrualis sanguinis
irrigatione formatur in corpus.
Menstruum est supervacuus mulierum sanguis, dicta autem sunt menstrua a
circuitu lunaris luminis, quo solet hoc evenire profluvium. Luna enim
Graece mene [m][eeac][n][ee] dicitur, haec et muliebria nuncupantur. Nam
mulier solum animal menstruale est. Cujus cruoris contactu fruges non
germinant, acescunt musta, moriuntur herbae, amittunt arbores fetus,
ferrum rubigo corrumpit, nigrescunt aeramenta; si qui canes inde
ederint, in rabiem efferantur; glutinum asphalti quod nec ferro, nec
igne dissolvitur, ipso cruore pollutum sponte disjungitur; post plurimos
autem dies menstruos ideo semen non est germinabile, quia jam non est
menstrualis sanguis a quo perfusum irrigetur.
Tenue semen in muliebribus locis non adhaeret; labitur enim, nec habet
vim adhaerendi. Similiter et crassum non habet vim gignendi, quia
muliebri sanguini se miscere non potest propter nimiam sui
spissitudinem; hinc et steriles mares et feminas dicunt fieri vel
propter nimiam crassitudinem sanguinis vel seminis, vel propter nimiam
raritatem. Primum autem aiunt cor hominis fingi, quia in eo sit et vita
hominis, et sapientia. Deinde quadragesimo die totum corpus expleri,
quod ex abortionibus, ut ferunt, collectum est. Alii fetus a capite
exordium sumere dicunt, unde et in avium fetibus primum oculos fingi in
ovis videmus. Fetus autem dictus, quod adhuc in utero foveatur. Item
nasci patribus similes aiunt, si paternum semen validius sit; matribus
si maternum; hac etiam ratione similes exprimi vultus. Qui autem
utriusque parentis figuram reddunt, aequaliter misto paterno, maternoque
sanguine vel semine concipiuntur. Dicunt etiam avorum et proavorum
consimiles fieri, quia sicut in terra multa semina occultantur, sic et
in hominibus semina celantur parentum figuras redditura. Ex paterno
autem semine puellas nasci, ex materno pueros, quia omnis partus constat
ex duplici semine, et cujus pars major est, involvit et occupat
similitudinem sexus.
In corpore nostro quaedam tantum ad utilitatis causam facta sunt, ut
viscera; quaedam et utilitatis et decoris, ut sensus in facie, et in
corpore manus ac pedes, quorum membrorum et utilitas magna est, et
species decentissima. Quaedam tantum decoris, ut mamillae in viris, et
in utroque sexu umbilicus. Quaedam discretionis, ut in viris genitalia,
barba prolixa, et pectus amplum. In mulieribus leves genae, et angustum
pectus; ad concipiendos autem fetus et portandos renes et latera
dilatata. Quoniam quae pertinent ad hominem et partes animae et
corporis, ex parte dictum, est; nunc aetates ejus subjungamus.
|
|