CAP. LXI. De aetatibus hominis, et vocabulis earum, etiam usque ad mortem, et mortuos.

Gradus aetatis sex sunt, infantia, pueritia, adolescentia, juventus, virilis gravitas, atque senectus. Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem, quae porrigitur in septem annos. Secunda aetas pueritia est, id est pura, et nondum ad gignendum apta, tendens usque ad quartum decimum annum; tertia adolescentia ad gignendum apta, quae porrigitur usque in viginti octo annos; quarta, juventus, firmissima omnium aetatum, finiens in quinquagesimo anno. Quinta aetas est senioris, id est virilis gravitas, quae est declinatio a juventute ad senectutem, nondum senectus, sed jam non juventus, quia senioris aetas est, quam Graeci presbyten vocant, nam senex apud Graecos non presbyter, sed [g][eac][r][o][n] geron, hujus gerontos dicitur. Quae aetas a quinquagesimo anno est senectus, quae nullo annorum tempore finitur, sed post illas quinque aetates quantuncunque vitae est, senectuti deputatur. Senium autem pars est ultima senectutis, dicta quod sit terminus septimae aetatis. In his ergo sex spatiis philosophi descripserunt vitam humanam, in quibus limitatur et currit, et ad vitae terminum pervenit. Pergamus ergo breviter per praedictos gradus aetatum, etymologias earum in homine demonstrantes.

Infans dicitur homo primae aetatis, dictus autem infans, quod adhuc fari, id est loqui non potest nondum enim bene ordinatis dentibus, minus integra est sermonis expressio.

Puer a puritate vocatus, quia purus est, et nondum lanuginem, floremque genarum habet. Eam ii, qui habent sunt ephebi ab [rbeeac][b][ee] hebe quae est pubertas dicti, pueri autem necdum pro nativitate sunt viri, sed adolescentuli leves. Puer autem tribus modis dicitur, pro nativitate, ut Isaias. Puer natus est nobis (Isai. IX); similiter pro aetate, ut octennis, decennis, unde est illud:

Jam puerile jugum tenera cervice gerebat.

Secundo pro obsequio et fidei puritate, unde in cantico Virginis. Suscepit Israel puerum suum (Luc. I). Tertio pro ruditate et ignorantia. Unde: Puer centum annorum morietur (Isa. V). Puella parvula, quasi pulla, unde et pupillos non pro conditione, sed pro aetate puerili vocamus.

Pupilli autem dicti, quasi sine pupilla et oculis, id est a parentibus orbi, hi autem vere pupilli dicuntur, quorum parentes ante decesserunt quam ab his nomen acciperent. Caeteri orbi vocantur.

Orphani iidem qui et pupilli. Illud enim Graecum nomen est, hoc Latinum. Nam in Psalmo ubi saepe legitur: Pupillo tu eris adjutor (Psal. IX); Graecus habet orphano.

Puberes a pube, id est a lanugine vestiente pudenda corporis nuncupati, haec loca tunc primam lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant, id est eum puberem esse, qui quatuordecim annos expleverit, quamvis tardissime pubescat. Certissimum autem est eum puberem esse, qui ex habitu corporis pubertatem ostendit, et generare jam potest.

Puerperae sunt quae annis puerilibus pariunt, unde et Horatius:

Laudatur jam prole puerpera nata.

Vel sunt dictae puerperae, quod puellae pariunt, vel quod pueros pariunt.

Adolescens dictus, eo quod sit ad gignendum adultus, sive quod adhuc adolescit, id est, crescit et augetur.

Juvenes dicuntur quod posse juvare incipiant, ut in bobus juvenci, cum a vitulis discesserunt. Est enim juvenis in ipso aetatis incremento positus, et paratus ad auxilium. Nam juvare hominis est opus aliquod conferentis. Sicut autem in hominibus tricesimus perfectae aetatis est annus, ita in pecudibus et jumentis tertius robustissimus est.

Vir nuncupatus, quod in eo major est vis quam in feminis; unde et virtutis nomen accepit, sive quod vi agat in feminam.

Mulier vero a mollitie, tanquam mollier l littera detracta vel mutata appellata est mulier; utrique enim fortitudine et imbecillitate corporum separantur. Sed ideo viro maxima virtus, mulieri minor, ut patiens et obediens viro esset, scilicet ne feminis repugnantibus libido cogeret viros aliud appetere, aut in alium sexum proruere. Dicitur igitur mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis, et hoc ex lingua sacrae Scripturae. Nam Eva facta de latere viri sui, nondum contacta a viro, mulier appellata est, dicente Scriptura: Et formavit eam in mulierem (Gen. II). Et ad matrem Dominus: Mulier, ecce filius tuus (Joan. XIX).

Virgo a viridi aetate dicta est, sicut et virga, et vitula. Alioquin ab incorruptione, quasi virago, quod ignoret femineam passionem.

Virago dicta, quod ut vir agit, id est opera virilia facit, et masculi vigoris est. Antiqui enim fortes feminas ita vocabant. Virgo autem non recte virago dicitur, si non viri officio fungitur. Mulier vero si virilia opera facit, recte virago dicitur, ut Amazones. Quae vero nunc femina, antiquitus vira vocabatur, sicut a servo serva, et a famulo famula, ita a viro vira; hinc et viraginis nomen deductum quidam putant, femina vero a partibus femorum dicta, ubi sexus a viro discernitur. Alii Graeca etymologia feminam ab ignea vi dictam putant, quod vehementer virum concupiscit; libidinosiores enim viris feminas esse tam in mulieribus quam in animalibus dicunt. Unde nimius amor apud antiquos femineus vocabatur. Senior est adhuc viridior. Ovid. in lib. VI:

Senior inter juvenemque senemque.

Terentius:

Quo jure sumus adolescentiores.

Ubi adolescentior non utique magis adolescens, sed minus, ut senior minus est quam senex, ubi comparativus gradus minus significat positivo . Ergo senior, non satis senex, sicut junior infra juvenem, sicut pauperior infra pauperem. Senes autem quidam putant dictos a sensus diminutione, eo quod jam prae vetustate desipiant. Nam physici dicunt homines stultos frigidioris esse sanguinis, prudentes calidioris, unde et senes, in quibus jam friget, et pueri in quibus nondum calet, minus sapiunt. Inde est quod convenit in hoc infantium aetas et senum. Senes enim per nimiam aetatem delirant, pueri per lasciviam et infantiam ignorant quid agant. Senex autem tantum masculini est generis, sicut anus feminini. Nam anus dicitur sola mulier. Anus autem appellata a multis annis, quasi annosa. Nam si commune nomen esset, cur non diceret Terentius senem mulierem? hinc etiam vetula, quasi vetusta. Sicut autem a sene senectus, ita ab anu anilitas nominata est.

Canities autem vocata a candore quasi candities; unde est illud florida juventus, lactea canities, quasi diceret, candida. Senectus autem multo nobis defert et bona et mala; bona, quia nos ab impotentissimis dominis liberat, voluptatibus imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia; mala autem, quia senium miserrimum est debilitate et odio; subeunt enim morbi tristisque senectus. Nam duo sunt, quibus minuuntur vires corporis, senectus et morbus.

Mors dicta, quod sit amara, vel a marte, qui effector est mortium, sive a morsu primi hominis, qui vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit. Tria autem sunt genera mortis, acerba, immatura, naturalis; acerba infantium, immatura juvenum, matura, id est naturalis senum. Mortuus autem ex qua parte orationis declinetur, incertum est. Nam, sicut ait Caesar:

“Non potest mortuus aliqua facere post mortem suam, ita homo non potest scire ejus originem,”

id est vocabuli mortuus. Ab eo enim quod est morior, participium praeteriti temporis in tus exire debuit, per unum u, non per duo uu, nam ubi est geminata littera uu, nomen est, non participium, ut fatuus, arduus. Convenienter itaque factum est ut quemadmodum id quod significat, non potest agendo, ita et ipsum nomen non potest loquendo declinari. Omnis autem mortuus aut funus est, aut cadaver. Funus est si sepeliatur, et dictum funus a funibus accensis, quos ante feretrum papyris cera circumdatis ferebant. Cadaver autem est si insepultum jacet, nam cadaver nominatur a cadendo, quia jam stare non potest. Quod dum portatur ad sepulcrum, exsequias illi fieri dicimus; ubi crematum est, exstare ejus reliquias, ubi conditum est, jam sepultum esse. Corpus autem dicitur a consuetudine, quia dum vivebat corpus erat, ut illud:

Tum corpora luce carentum.

(VIRGIL. Georg., lib. IV, vers. 355.) Defunctus vocatur, quia complevit vitae officium; nam dicimus defunctos officio, quia officia debita compleverunt, Unde est et honoribus functus; hinc ergo defunctus, quod ab officio vitae sit depositus, sive quod sit die functus. Sepultus autem dictus eo quod sit sine pulsu vel sine palpitatione, id est sine motu. Sepelire autem est corpora condere, id est abscondere. Nam humare obruere dicimus, hoc est humum injicere et humo tegere.