CAP. XI. De his quibus prima littera est M.

Magister debet esse eruditus, mitis, diligens, sollicitus.

Malleus durus, fortis, ponderosus, ad feriendum elevatur.

Malum granatum exterius rubicundum in cortice, interius pallidum, diversa continet grana rubicunda, quae sitim sedant, durum habet corticem.

Mamilla in pectore sita, gemina, mollis, candida, rotunda, lac tenens, suavis, in virgine dura, laxatur in muliere, in ea sanguis in lac convertitur.

Manipulus ex multis fit manu collectis, cum labore colligitur, sed in gaudio possidetur.

Manna erat semen minutum quasi pilo tusum, album quasi semen coriandri, quidquid volebant comedentes ipsum sapiebat, ad solem liquefiebat, ad ignem durescebat, in mortariolo terebatur, habens saporem panis oleacei, ultra mensuram collectum scaturiebat vermibus.

Manus digitis distincta, flexibilis, operationi apta, candida.

Mare plenum est monstris, salsum et amarum, ventos generat, periculosum est, profundum, latum, omnis homo vivit in illo. Ibi major piscis minorem devorat, omnia flumina recipit, quae currunt, viva corpora retinet, mortua projicit, fluit et refluit, nunquam quiescit.

Mater in pariendo anxia, in educando sollicita, in custodiendo diligens, in amore fervens.

Mel dulce, suave, tenax.

Mensa de lignis setim fuit deaurata, quatuor pedes habens, duas coronas, desuper labium aeneum, per circuitum rotunda erat, duodecim panes superponendi sunt candidi in Sabbato, duodecim patenae super panes, duodecim pugilli thuris super patenas, annulos in pedibus habens, et in annulis vectes.

Merula parva avis et nigra, sola volans, non gregatim ut sturnus; in regionibus Achaiae sunt candidae.

Miles duris gaudet, et dura sustinet, fortis est, sic armatur: ferreas caligas habet, super femoralia loricam, ornatum super loricam mitram ferream, et galeam, super galeam quoddam insigne ut conum, gladium acutum, lanceam, equo insidet, non cedit ictibus.

Milvus mollis est viribus et volatu, rapacissimus est, cadaveribus pascitur, circa coquinas et macella assidue volat, timidus est in magnis, audax in minimis, domesticis insidiatur avibus, silvestres non audet invadere, pullis insidiatur, et quos incautos reperit citissime necat.

Mola cito volvitur, aspera est, gemina, rotunda, ferro nititur, ponderosa, granum conterit, usu consumitur, farinam reddit.

Mons firmus, altus, sterilis, prius valle radios solis excipit, inferius latus, in summo strictior, majoribus impulsionibus excitatur.

Mors nullius miseretur; nulli compatitur, omnibus aequatur, inesperata venit, nulli parcit, corpus et animam separat, finis est laborum, et ultima linea rerum.

Mundus transitorius, vanus, sollicitus, falsus, deceptorius.

Murilegus callidus est, muribus insidiatur, laqueo capitur, de nocte videt, oculos habet rutilantes, non cito submergitur, unguibus viget; de alto salit nec laeditur.

Murus fit de lapidibus sectis, oppida munit, hostes areet, clausos cohibet.

Mus in caveis moratur, murilegum timet, modica esca capitur.

Mustum vinum dulce est, ventrem inflat, dissolutionem facit, calidum est, sine spiraculo lagunculas novas disrumpit, stridet; dum clarescit, omnia purganda ejicit, ebrietatem generat.

Myrrha arbor est in Arabia, quinque cubitis alta, albae spinae similis, ejus gutta viridis et amara, gutta sponte manans, pretiosior est elicita corticis vulnere, vulnerum vermes et putredinem arcet, odorifera est, desiccativae naturae est; inflaturas et tumores sedat.